Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Inter generationem vero Filii et processionem Spiritus sancti, dum hic vivimus, distinguere non sufficimus.

Unde Augustinus Maximino praemissam quaestionem refricanti, scilicet quaerenti, cur Spiritus sanctus non diceretur filius, cum de Patris esset substantia, respondens sic ait: "Quaeris a me, si de substantia Patris et Filius, de substantia Patris etiam est Spiritus sanctus, cur unus filius, et alius non sit filius. Ecce respondeo, sive capias sive non capias: De Patre est Filius, de Patre est Spiritus sanctus, sed ille genitus est, iste procedens; ideo ille Filius est Patris, de quo est genitus; iste autem Spiritus utriusque, quoniam de utroque procedit. Sed ideo, cum de illo loqueretur, ait: "De Patre procedit"auctor, qui talem Filium genuit et gignendo ei dedit, ut etiam de ipso procederet Spiritus sanctus. Nam nisi procederet etiam de ipso, non diceret discipulis: "Accipite Spiritum sanctum,"eumque insufflando daret, ut, a se quoque procedere significans, aperte ostenderet flando, quod spirando dabat occulte. Quia ergo, si nasceretur, non tantum de Patre nec tantum de Filio, sed de ambobus utique nasceretur; sine dubio filius diceretur amborum. Ac per hoc, quia filius amborum nullo modo esset, non oportuit nasci eum de ambobus. Amborum est ergo Spiritus, procedendo de ambobus."

"Quid autem inter nasci et procedere intersit, de illa excellentissima natura loquens explicare quis potest? Non omne quod procedit, nascitur, quamvis omne procedat, quod nascitur; sicut non omne quod bipes est, homo est, quamvis bipes sit omnis qui homo est. Hoc scio; distinguere autem inter illam generationem et hanc processionem nescio, non valeo, non sufficio. Ac per hoc, quia et illa et ista est ineffabilis, icut Propheta de Filio loquens ait: "Generationem eius quis enarrabit?"ita de Spiritu sancto verissime dicitur: Processionem eius quis enarrabit? Satis ergo sit nobis, quia non est a se ipso Filius, sed ab illo de quo natus est, non est a se ipso Spiritus sanctus, sed ab illo de quo procedit, et quia de utroque procedit, sicut iam ostendimus."

De Spiritu sancto, quomodo ipse de Deo sit, nec tamen ipse filius sit, quoniam procedendo, non nascendo, legitur esse de Deo iam superius, quantum visum est, disputavimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3