Capitulum 4
Capitulum 4
Unde Augustinus Ad Orosium ait: "Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum fides certa declarat; quia si dixerimus ingenitum, duos patres affirmare videbimur; si autem genitum, duos filios credere culpamur." Sicut enim solus Filius dicitur genitus, ita et solus Pater dicitur ingenitus, eo quod ab alio non sit.
Unde Augustinus in XV libro De Trinitate: "Pater, inquit, solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus, non quidem in Scripturis, sed in consuetudine disputantium et de re tanta sermonem qualem valuerint proferentium. Filius autem de Patre natus est, et Spiritus sanctus de Patre principaliter et communiter de utroque procedit." "Ideoque cum Spiritum sanctum genitum non dicamus, dicere tamen non audemus ingenitum, ne in hoc vocabulo vel duos patres in illa Trinitate, vel duos, qui non sunt de alio, quispiam suspicetur." Ecce his verbis aperte ostendit, Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum debere dici.
Hieronymus tamen in Regulis definitionum contra haereticos, Spiritum sanctum dicit esse ingenitum, his verbis: "Spiritus sanctus Pater non est, sed ingenitus atque infectus. Pater non est, quia Patris est et in Patre est; processionem habet ex Patre, et non nativitatem; Filius autem non est, quia genitus non est."
Ecce his verbis dicitur Spiritus sanctus esse ingenitus; quod videtur adversari praemissis verbis Augustini.
Sed ut istam quae videtur repugnantiam de medio abigamus, dicimus, quod Hieronymus aliter acceperit nomen ingeniti, et aliter Augustinus. Accepti enim Augustinus ingenitum, qui vel quod ab alio non est; et secundum hoc de solo Patre dicitur; Hieronymus vero ingenitum dicit non-genitum; et secundum hoc potest dici de Spiritu, cum Spiritus sanctus non sit genitus.
Quod autem Hieronymus ita acceperit, ostenditur ex verbis suis, quibus in eodem tractatu utitur, faciens talem divisionem: "Omne quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum. Est ergo quod nec natum nec factum est; et est quod natum est, et factum non est; et est quod nec natum est, nec factum est; et est quod factum est, et natum non est; et est quod factum est, et natum est, et renatum est; et est quod factum est, et natum est, et renatum non est. Nunc praepositorum singulis rebus subsistentiam destinemus. Quod ergo nec natum nec factum est, Pater est; non enim ab aliquo est; quod autem natum est, et factum non est, Filius est, qui a Patre genitus est, non factus; quod iterum nec natum nec factum est, Spiritus sanctus est, qui a Patre procedit; quod etiam factum est et natum non est, caelum et terra ceteraque, quae sunt insensibilia; quod autem factum et natum et renatum est, homo est; quod vero factum est, et natum, est et renatum non est, animalia sunt." Ecce his verbis ostendit Hieronymus, se ingenitum accipere non-genitum. Aliter enim non esset praemissa divisio vera, scilicet omne quod est aut ingenitum est, aut genitum, aut factum. Atque in divisionis huius prosecutione in assignatione ingeniti, ubique ponit non-natum.
On this page