Capitulum 1
Capitulum 1
Praeterea diligenter adnotandum est, quod gemina est processio Spiritus sancti, aeterna videlicet, quae ineffabilis est, qua a Patre et Filio aeternaliter et sine tempore processit; et temporalis, qua a Patre et Filio ad sanctificandam creaturam procedit. Et sicut ab aeterno communiter ac simul procedit a Patre et Filio, ita et in tempore communiter et simul ab utroque procedit ad creaturam, non divisim a Patre in Filium et a Filio ad creaturam.
Unde Augustinus in XV libro De Trinitate ait: "Spiritus sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit; quamvis hoc Filio Pater dederit, ut sicut de se, ita etiam de illo procedat."
De temporali autem processione Beda in homilia dominicae primae post Ascensionem ita loquitur: "Cum Spiritus sancti gratia datur hominibus, profecto mittitur Spiritus a Patre, mittitur et a Filio; procedit a Patre, procedit et a Filio, quia et eius missio est ipsa processio."
His verbis aperte ostendit, donationem gratiae Spiritus sancti dici processionem vel missionem eiusdem. Sed cum donatio vel datio non sit nisi temporalis, constat, quia et haec processio sive missio temporalis est.
Hanc quoque temporalem Spiritus sancti processionem Augustinus in XV libro De Trinitate insinuat dicens, Spiritum sanctum processisse a Christo, quando post resurrectionem insufflavit in discipulos his verbis: "Cum resurrexisset Christus a mortuis et apparuisset discipulis, insufflavit et ait: "Accipite Spiritum sanctum,"ut eum etiam de se procedere ostenderet. Et ipse est "virtus, quae de illo exibat, ut legitur in Evangelio, et sanabat omnes.""
Et ut ostenderet, hanc processionem Spiritus sancti non esse aliud quam donationem vel dationem ipsius Spiritus, addit. "Post resurrectionem Dominus Iesus bis dedit Spiritum sanctum: semel in terra propter dilectionem proximi, et iterum de caelo propterdilectionem Dei; quia per ipsum Donum "diffunditur caritas in cordibus nostris"".
On this page