Capitulum 2
Capitulum 2
Sunt autem aliqui, qui dicunt, Spiritum sanctum ipsum Deum non dari, sed dona eius, quae non sunt ipse Spiritus. Et, ut aiunt, Spiritus sanctus dicitur dari, cum gratia eius, quae tamen non est ipse, datur homini. Et hoc dicunt, Bedam sensisse in superioribus verbis, quibus dicit, Spiritum sanctum procedere, cum ipsius gratia datur hominibus, tanquam non ipsemet detur, sed eius gratia.
Sed quod ipse Spiritus sanctus, qui Deus est et tertia in Trinitate persona, detur, aperte ostendit Augustinus in XV libro De Trinitate ita dicens: "Eundem Spiritum sanctum datum, cum insufflasset Iesus, de quo mox ait: "Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti,"ambigere non debemus. Ipse igitur est, qui etiam de caelo datus est die Pentecostes. Quomodo ergo Deus non est qui dat Spiritum sanctum? Immo quantus est Deus qui dat Deum?" Ecce his verbis aperte dicit, Spiritum sanctum, ipsum scilicet Deum, dari hominibus a Patre et Filio.
Et quod ipse Spiritus sanctus, qui Deus est ac tertia in Trintiate persona, nobis detur, nostrisque infundatur atque illabatur mentibus, aperte ostendit Ambrosius in I libro De Spiritu sancto dicens; "Licet multi dicantur spiritus, quia legitur: "Qui facit angelos suos spiritus"unus tamen Dei est Spiritus. Ipsum igitur unum Spiritum et Apostoli et Prophetae sunt consecuit; sicut etiam vas electionis dicit, quia "unum Spiritum potavimus,"quasi eum, qui non queat scindi, sed infundatur animis etsensibus illabatur, ut saecularis sitis restringat ardorem; qui Spiritus sanctus non est de substantia corporalium nec de substantia invisibilium creaturarum." His verbis aperte dicit, Spiritum sanctum ipsum, qui creatura non est, infundi mentibus nostris.
Item in eodem: "Omnis mutabilis est creatura, sed non mutabilis Spiritus sanctus." "Quid autem dubitem dicere, quia datus est et Spiritus sanctus, cum scriptu sit: "Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis?"" "Qui cum sit inaccessibilis natura, receptabilis tamen propter bonitatem suam nobis est, complens virtute omnia, sed qui solis participetur iustis, simplex substantia opulens virtutibus, unicuique praesens, "dividens de suo singulis"et ubique totus." "Incircumscriptus igitur et infinitus Spiritus sanctus, qui discipulorum sensus separatorum infundit, quem nihil potest fallere. Angeli ad paucos mittebantur, Spiritus autem sanctus populis infundebatur. Quis igitur dubitet, quin divinum sit quod infunditur simul pluribus nec videtur? Unus est Spiritus sanctus, qui datus est omnibus licet separatis Apostolis." Et hic aperte dicit Ambrosius, quod Spiritus sanctus, qui est substantia simplex, cum sit unus, datur pluribus. Alia quoque auctoritate hoc idem astruitur, scilicet quod Spiritus sanctus, qui eset aequalis Filio, hominibus detur.
Ait enim Augustinus de verbis Apostoli sic: " "Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis."A quo datur? Ab illo, qui "dona dedit hominibus."Quae dona? Spiritum sanctum, qui tale dat donum, qualis ipse est. Magna est misericordia eius: donum dat aequale sibi, quia donum eius Spiritus sanctus est."
Praemissis et aliis pluribus auctoritatibus aperte monstratur, quod Spiritus sanctus aequalis Patri et Filio nobis datur; nec ideo tamen minor est Patre et Filio. Unde Augustinus in IV libro De Trinitate: "Non ideo, inquit, minorem Spiritum sanctum, quia et eum Pater misit et Filius, arbitrandum est."
On this page