Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Hic quaeritur, utrum et sancti viri dent vel possint dare aliis Spiritum sanctum. Quem si aliis dant, cum eius donatio sit supradicta processio, videtur ab eis procedere Spiritus sanctus vel mitti; sed Creator a creatura non procedit vel mittitur; restat ergo, ut ipsi non dent Spiritum sanctum, nec dare possint.

Unde Augustinus in XV libro De Trinitate: "Non aliquis discipulorum Christi dedit Spiritum sanctum. "Orabant quippe, ut veniret in eos,"quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morem in suis praepositis etiam nunc servat Ecclesia. Denique et Simon magusofferens Apostolis pecuniam, non ait: Date et mihi hanc potestatem, ut dem Spiritum sanctum; sed, "cuicumque, inquit, imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum;"quia nec Scriptura superius dixerat: Videns autem Simon; quia Apostoli darent Spiritum sanctum, sed dixerat: "Videns autem Simon, quia per impositionem manuum Apostolorum daretur Spiritus sanctus."" Ecce his verbis ostendit Augustinus, nec Apostolos nec alios praelatos Ecclesiae dedisse vel dare Spiritum sanctum.

Et quod plus est, non posse etiam dare, dicit in eodem libro subdens: "De Christo scriptum est, quod "acceperit a Patre promissionem Spiritus sancti et effuderit;"in quo utraque natura monstrata est, humana scilicet et divina. Accepit quippe ut homo, effudit ut Deus. Nos autem accipere quidem hoc Donum possumus pro modulo nostro, effundere super alios vero non utique possumus, sed ut hoc fiat, Deum super eos, a quo id efficitur, invocamus." His verbis expresse dicit, nos Spiritum sanctum non posse super alios effundere, id est aliis dare.

Sed huic videtur contrarium quod Apostolus ad Galatas de se loquens ait: "Qui tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis." Ecce evidenter dicit, se tribuisse Spiritum. Sed intelligendum est, Apostolum dixisse hoc, non quia haberet potestatem et auctoritatem dandi Spiritum sanctum, sed quia ministerium habuerit, in quo dabatur a Deo Spiritus sanctus.

Ut enim ait Augustinus super eundem locum, exponens illud Apostoli verbum: "Ab Apostolopraedicata est eis fides, inqua praedicatione adventum et praesentiam sancti Spiritus senserant, sicut illo tempore in novitate invitationis ad fidem etiam sensibilibus miraculis praesentia sancti Spiritus apparebat, ut in Actibus Apostolorumlegitur." Aperte hic ostendit, quomodo illis Spiritum sanctum Apostolus tribuerit, non utique ipsum mittendo in eos; sed praedicando eis fidem Christi, quam illis recipientibus, quod Spiritus sanctus in eis esset, aliquibus signis visibilibus monstrabatur. Non ergo homines, quantumcumque sancti, dare possunt Spiritum sanctum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3