Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Hic considerandum est, cum Spiritus sanctus detur hominibus a Patre et Filio, quod est ipsum temporaliter procedere ab utroque vel mitti, utrum etiam a se ipso detur. Si datur a se, et procedit vel mittitur a se.

Ad quod dicimus, quia Spiritus sanctus et Deus est et donum sive datum; et ideo et dat et datur. Dat quidem in quantum Deus, et datur in quantum donum. Cum autem donatio sive datio Spiritus sancti sit operatio Dei, et communis sit et indivisa operatio trium personarum, donatur itaque Spiritus sanctus non tantum a Patre et Filio, sed etiam a se ipso.

Unde Augustinus in XV libro De Trinitate dicit, quod se ipsum dat: "Sicut, inquit, corpus carnis nihil est aliud quam caro, sic donum Spiritus sancti nihil est aliud quam Spiritus sanctus. In tantum ergo donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem Deus est, etsi nemini datur, quia Deus erat Patri et filio coaeternus, antequam cuiquam daretur. Nec quia illi dant et ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur sicut Dei donum, ut etiam se ipsum det, sicut Deus. Non enim dici potest, non esse suae potestatis, de quo dictum est: "Spiritus ubi vel spirat."Ecce aperte dicit, quod Spiritus sanctus se ipsum dat. Si enim Spiritus sanctus se ipsum dare non potest, et eum Pater dare potest de Filius, potest itaque Pater aliquid et Filius, quod non potest Spiritus sanctus."

Item, si Pater et Filius dant Spiritum sanctum, nec ipse dat, aliquid ergo Pater operatur et Filius, quod non operatur Spiritus sanctus; dat ergo Spiritus sanctus se ipsum. Si autem se ipsum dat, tunc et a se ipso procedit et mittitur; quod utique verum est. Nam processio temporalis Spiritus sancti vel missio ipsius est donatio, et ipsa est Dei operatio. Procedit ergo Spiritus sanctus temporaliter a se, et mittitur a se, quia datur a se.

Ne autem mireris, quod Spiritus sanctus dicitur mitti vel procedere a se. Nam et de Filio Dei dicit Augustinus in II libro De Trinitate, quod non tantum a Patre missus est, sed etiam a se ipso et Spiritu sancto, quaerens, quo modo Filius vel Spiritus sanctus sit missus, cum uterque sit ubique tanquam Deus. Nam uterque, inquit Augustinus, legitur missus.

De Spiritu sancto enim legitur: "Quem mittet Pater in nomine meo." Et item: "Si abiero, mittam eum ad vos." Et Filius de se dicit: "Exivi a Patre et veni in mundum." Et Apostolus dicit: "Misi Deus Filium suum." In Propheta autem scriptum est ex persona Dei: "Caelum et terram ego impleo."

Itaque ubique Deus est, ubique ergo est Filius, ubique etiam est Spiritus sanctus. Illuc ergo missus est Filius et Spiritus sanctus, ubi erant.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1