Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

"Quocirca quaerendum est, quomodo intelligatur missio Filii vel Spiritus sancti. Pater enim solus, inquit Augustinusin eodem, nusquam legitur missus," sed Filius et Spiritus sanctus. Et de Filio primum videamus, quomodo missus? " Apostolusdicit: "Misit Deus Filium suum factum ex muliere,"ubi satis ostendit, eo ipso missum Filium, quo factum ex muliere. Proinde mitti a Patre sine Spiritu sancto non potuit, quia Pater intelligitur misisse eum, cum fecit ex femina; quod utique non fecit sine Spiritu sancto." Ecce hic dicit, Filium missum a Patre et Spiritu sancto.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2