Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

Ideoque putaverunt quidam haeretici, cum Pater non sit missus, sed Filius et Spiritus sanctus, Patrem maiorem esse ac Filium minorem et Spiritum sanctum; atque Patrem quasi maiorem misisse utrumque quasi minorem.

Quod Augustinus improbat in IV libro De Trinitate, illis contradicens: "Non ideo, inquit, arbitrandum est, minorem esse Filium, quod missus est a Patre, nec ideo minorem Spiritum sanctum, quia et Pater eum misit et Filius; sive enim propter visibilem creaturam, sive potius propter principii commendationem, non propter inaequalitatem vel imparitatem vel dissimilitudinem substantiae in Scripturis haec posita intelliguntur." Non ergo ideo Pater dicitur misisse Filium vel Spiritum sanctum, quod ille esset maior et illi minores, sed maxime propter auctoritatem principii commendandam, et quia in visibili creatura non, sicut illi, apparuit.

Ecce ostensum est, quae sit missio Filii, et quibus modis mittatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10