Capitulum 1
Capitulum 1
Nunc de Spiritu sancto videndum est, praeter illam ineffabilem et aeternam processionem, qua procedit a Patre et Filio, et non a se ipso, quae sit eius temporalis processio, quae dicitur missio sive donatio.
Ad quod dicimus, quia sicut Filius duobus modis dicitur mitti: uno, quo visibiliter apparuit, altero, quo invisibiliter castis mentibus percipitur; ita et Spiritus sanctus a Patre et Filio ac se ipso duobus modis procedere sive mitti sive dari dicitur: uno visibiliter, altero invisibiliter. Datus est enim visibilis creaturae demonstratione, sicut in die Pentecostes aliisque vicibus, et datur quotidie invisibiliter illabendo mentibus fidelium.
De hoc Augustinus in II libro De Trinitate ita ait: "In promptu est intelligere de Spiritu sancto, cur missus et ipse dicatur. Facta est enim quaedam creaturae species ex tempore, in qua visibiliter ostenderetur Spiritus sanctus, sive cum in ipsum Dominum corporali specie columbae descendit, sive cum die Pentecostes factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae sicut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. Haec operatio visibiliter expressa, et oculis oblata mortalibus, missio Spiritus sancti dicta est, non ut appareret eius ipsa substantia, qua et ipse invisibilis et incommutabilis est, sicut Pater et Filius, sed ut, exterioribus visis, corda hominum commota a temporali manifestatione venientis, ad occultamaeternitatem semper praesentis converterentur." Ecce his verbis aperit Augustinus illum modum missionis, qui visibiliter exhibetur, cum tamen ipse Spiritus in sui natura non videatur, qui nec in illis creaturis magis erat quam in aliis, sed ad aliud. In illis enim erat, ut per eas ad homines venientes ostenderetur esse in illis, ad quos illae creaturae veniebant. Non enim Spiritus sanctus temporali motu tunc venit vel descendit in homines, sed per temporalem motum creaturae significata est spiritualis et invisibilis Spiritus sancti infusio. Et ut apertius dicam, per illum modum missionis Spiritus sancti corporaliter exhibitum, monstrata est spiritualis et interior missio Spiritus sancti sive donatio, de qua agendum est.
Sed prius quaerendum est, cum Filius dicatur minor Patre secundum missionem, qua in forma creata apparuit, cur et Spiritus sanctus non dicatur similiter minor Patre, cum in forma creata apparuerit.
Nam de Filio, quod minor sit Patre secundum formam, qua missus apparuit, aperte ostendit Augustinus in IV libro De Trinitate dicens: " "Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,"usque adeo parvum, ut factum; eo itaque missum, quo factum. Fateamur ergo factum minorem, et in tantum minorem in quantum factum, et in tantum factum, in quantum missum." Ecce habes, quia Filius, in quantum est missus, id est factus, minor est Patre.
Cur ergo Spiritus sanctus non dicitur minor Patre, cum et ipse creaturam assumserit in qua apparuit?
Quia aliter Spiritus assumsit creaturam, in qua apparuit, aliter Filius: nam Filius accepit per unionem, Spiritus vero non. Filius enim accepit hominem ita, ut fieret homo; Spiritus vero sanctus non ita accepit columbam, ut fieret columba.
De hoc Augustinus in II libro De Trinitate ita ait: "Ideo nusquam scriptum est, quod Deus Pater maior sit Spiritu sancto, vel Spiritus sanctus minor Patre, quia non sic est assumtacreaturain qua appareret Spiritus sanctus, sicut assumtusest Filius hominis, in qua forma ipsius Dei Verbi persona praesentaretur, non ut haberet Verbum Dei, sicut alii Sancti sapientes, sed quod ipsum Verbum erat. Aliud est enim Verbum in carne, aliud Verbum caro, id est, aliud est Verbum in homine, aliud Verbum homo. Caro enim pro homine posita est in eo quod ait: "Verbum caro factum est."Non ergo sic assumta est creatura, in qua apparuit Spiritus sanctus, sicut assumta est caro illa et humana forma ex virgine Maria. Non enim columbam vel illum flatum vel ignem illum beatificavit, sibi que in unitatem personae coniunxit in aeternum."
On this page