Capitulum 9
Capitulum 9
Ad quod dicimus, quia in eo est principii auctoritas, qui non habet de quo sit, a quo Filius est et Spiritus sanctus. "Pater enim est, ut ait Augustinus in eodem libro,principium totius divinitatis, vel, si melius dicitur, deitatis," quia principium est Filii et Spiritus sancti. Nam, ut ait Augustinus in eodem: "Si voluisset etiam Deus Pater per subiectam creaturam visibiliter apparere, absurdissime tamen aut a Filio, quem genuit, aut a sancto Spiritu, qui de illo procedit, missus diceretur." Congruenter autem ille missus dicitur, qui in carne apparuit; misisse autem ille, qui in ea non apparuit.
On this page