Capitulum 2
Capitulum 2
Notandum autem, quod Filius, secundum quod homo factus est, non tantum Patre, sed Spiritu sancto et etiam se ipso minor dicitur.
Et quod etiam se ipso minor dicatur secundum formam servi, Augustinus ostendit in I libro De Trinitate dicens: "Erraverunt homines, ea quae de Christo secundum hominem dicta sunt ad eius substantiam, quae sempiterna est, transferentes, sicut illud quod ipse Dominus dicit: "Pater maior me est;"quod propter formam servi Veritas dicit, secundum quem modum etiam se ipso minor est Filius. Quomodo enim non etiam se ipso minor fatus est, qui "se ipsum exinanivit, formam servi accipiens?"Non enim sic accepit formam servi, ut amitteret formam Dei, in qua erat aequalis Patri. In forma ergo Dei Unigenitus Patris aequalis est Patri. In forma servi etiam se ipso minor est. Non igitur immerito Scriptura dicit utrumque, scilicet et aequalem Patri Filium,et Patrem maiorem Filio; illud enim propter Dei formam, hoc autem propter formam servi intelligitur."
De hoc eodem in II libro De Trinitate ait: "Dei Filius aequalis Patri secundum Dei formam, in qua est, et minor Patre secundum formam servi, quam accepit, in qua non modo Patre, sed etiam Spiritu sancto, nec hoc tantum, sed etiam se ipso minor inventus est." "Propter quam, ut idem ait in libro Contra Maximinum, non tantum Patre, sed etiam se ipso et Spiritu sancto minor factus est, et etiam "minoratus paulo minus ab Angelis."" "Est ergo Dei Filius, ut ipse ait in I libro De Trinitate,Deo Patri natura aequalis, habitu minor, id est in forma servi, quam accepti."
His auctoritatibus aperte ostenditur Filius secundum formam servi minor Patre et se ipso et Spiritu sancto.
Hilarius autem dicere videtur, quod Pater sit maior Filio, nec tamen Filius sit minor Patre. Pater enim dicitur maior propter auctoritatem, quia in eo est auctoritas generationis, secundum quam dicit: "Pater maior me est;" et Apostolus: "Donavit ei nomen, quod est super omne nomen." Cum ergo ait: "Pater maior me est," hoc est ac si diceret, donavit mihi nomen. "Si ergo, inquit Hilarius in libro IX De Trinitate,donantis auctoritate Pater maior est, nunquid per doni confessionem Filius minor est? Maior itaque donans est, sed minor iam non est, cui unum esse donatur; ait enim: "Ego et Pater unum sumus."Si non hoc donatur Iesu, ut confitendus sit in gloria Dei Patris, minor Patre est. Si autem in ea gloria ei donatur esse,qua Pater est, habes et in donantis auctoritate, quia maior est, et in donati confessione, quia unum sunt. Maior itaque Pater Filio est et plane maior, cui tantum donat esse, quantus est ipse; cui innascibilitatis esse imaginemsacramento nativitatis impertit, quem ex se in forma sua generat." Audisti lector, quid super hoc dicat Hilarius, cuius verba, ubicumque occurrerint, diligenter nota pieque intellige.
On this page