Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Iam nunc accedamus ad assignandam missionem Spiritus sancti, qua invisibiliter mittitur in corda fidelium. Nam ipse Spiritus sanctus, qui Deus est ac tertia in Trinitate persona, ut supra ostensum est, a Patre et Filio ac se ipso temporaliter procedit, id est, mittitur ac donatur fidelibus. Sed quae sit ista missio sive donatio, vel quomodo fiat, considerandum est.

Hoc autem ut intelligibilius doceri ac plenius perspici valeat, praemittendum est quiddam ad hoc valde necessarium. Dictum quidem est supra, et sacris auctoritatibus ostensum, quod Spiritus sanctus amor est Patris et Filii, quo se invicem amant et nos. His autem addendum est, quod ipse idem Spiritus sanctus est amor sive caritas, qua nos diligimus Deum et proximum. Quae caritas, cum ita est in nobis, ut nos faciat diligere Deum ac proximum, tunc Spiritus sanctus dicitur mitti vel dari nobis; et qui diligit ipsam dilectionem, qua diligit proximum, in eo ipso Deum diligit, quia ipsa "dilectio Deus est" id est Spiritus sanctus.

Ne autem in re tanta aliquid de nostro influere videamur, sacris auctoritatibus quod dictum est corroboremus.

De hoc Augustinus in VIII libro De Trinitate ait: "Qui proximum diligit, consequens est, ut ipsam praecipue dilectionem diligat; "Deus autem dilectio est". Consequens ergo est, ut praecipue Deum diligat."

Item in eodem: " "Deus dilectio est,"ut ait Ioannes Apostolus. Ut quid ergo imus et currimus in sublimia caelorum et ima terrarum, quaerentes eum qui est apud nos, si nos esse velimus apud eum?" "Nemo dicat: non novi, quid diligam. Diligat fratrem et diligat eandem dilectionem. Magis enim novit dilectionem, qua diligit, quam fratrem, quem diligit. Ecce iam potest notiorem Deum habere quam fratrem, plane notiorem, quia praesentiorem, quia interiorem, quia certiorem. Amplectere dilectionem Deum et dilectione amplectere Deum. Ipsa est dilectio, quae omnes bonos Angelos et omnes Dei servos consociat vinculo sanctitatis. Quanto igitur sanctiores sumus, quanto a tumore superbia inaniores, tanto sumus dilectione pleniores: et quo nisi Deo plenus est, qui plenus est dilectione."

His verbis satis ostendit Augustinus, quod dilectio ipsa, qua diligimus Deum vel proximum, Deus est.

Sed adhuc apertius in eodem libro subdit dicens: "Dilectionem fraternam quantum commendet Ioannes Apostolus,attendamus. "Qui diligit, inquit, fratrem in lumine manet, et scandalum in eo non est."Manifestum est, quod iustitiae perfectionem in fratris dilectione posuerit. Nam in quo scandalum non est, utique perfectus est. Et tamen videtur, dilectionem Dei tacuisse, quod nunquam faceret, nisi quia in ipsa fraterna dilectione vult intelligi Deum. Apertissime enim in eadem Epistola paulo post dicit ita: "Dilectissimi, diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est: et omnis qui diligit, ex Deo natus est et cognovit Deum. Qui non diligit non cognovit Deum, quia Deus dilectio est."Ista contextio satis aperte declarat, eandem ipsam fraternam dilectionem (nam fraterna dilectio est qua diligimus invicem) non solum ex Deo, sed etiam Deum esse, tanta auctoritate, scilicet Ioannis, praedicari. Cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de Deo diligimusfratrem; nec fieri potest, ut eandem dilectionem non praecipue diligamus, qua fratrem diligimus, quoniam "Deus dilectio est.""

Item: "Qui non diligit fratrem non est in dilectione; et qui non est in dilectione non est in Deo, quia "Deus dilectio est.""

Ecce apertissime dixit, fraternam dilectionem Deum esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1