Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Cum autem fraterna dilectio sit Deus, nec Pater est, nec Filius est, sed tantum Spiritus sanctus, qui proprie dilectio in Trinitate vel caritas dicitur.

Unde Augustinus in libro XV De Trinitate: "Si in donis Dei nihil maius est caritate, et nullum est maius donum Dei quam Spiritus sanctus, quid consequentius est, quam ut ipse sit caritas, quae dicitur et Deus et ex Deo?" "Ita enim ait Ioannes: "Dilectio ex Deo est;"et paulo post: "Deus dilectio est."Ubi manifestat, eam se dixisse dilectionem Deum, quam dixit ex Deo.Deus; ergo ex Deo est dilectio."

Item in eodem: " Ioannesvolens de hac re apertius loqui inquit: "In hoc cognovimus, quia in ipso manemus et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis."Spiritus itaque sanctus, de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere et ipsum in nobis; hoc autem facit dilectio; ipse est igitur Deus dilectio; ipse ergo significatur, ubi legitur: Deus dilectio est."

Ex his apparet, quod Spiritus sanctus caritas est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2