Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Sed ne forte aliquis dicat, illud dictum esse per expressionem causae: "Deus caritas est," eo scilicet quod caritas sit ex Deo et non sit ipse Deus, sicut dicitur: Deus nostra patientia et spes, non quod ipse sit ista, sed quia ista ex eo sunt, occurrit Augustinus ostendens, non hoc esse dictum per causam, sicut illa, in XV libro De Trinitate ita dicens: "Non dicturi sumus, caritatem non propterea esse dictam Deum, quod ipsa caritas sit ulla substantia, quae Dei digna sit nomine, sed quod donum sit Dei, sicut dictum est Deo: "Tu est patientia mea."Non utique ideo dictum est quod Dei substantia est nostra patientia, sed quia ab ipso nobis est. Unde alibi: "Ab ipso est patientia mea."Hunc enim sensum facile refellit Scripturarum ipsa locutio. Tale enim est: "Tu est patientia mea,"quale est: "Domine spes mea,"et "Deus meus misericordia mea"et multa similia. Non est autem dictum: Domine caritas mea, aut: Tu est caritas mea, aut: Deus caritas mea; sed ita dictum est: "Deus caritas est,"sicut dictum est: "Deus spiritus est."Hoc qui non discernit intellectum a Domino, non expositionem a nobis quaerat: non enim apertius quidquam possumus dicere. "Deus ergocaritas est""

Ex praedictis clarescit, quod Spiritus sanctus caritas est, qua diligimus Deum et proximum; unde facilius est nobis ostendere, quomodo Spiritus sanctus mittatur sive detur nobis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3