Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Tunc enim mitti vel dari nobis dicitur, cum ita in nobis est, ut facit nos diligere Deum et proximum, per quod manemus in Deo et Deus in nobis.

Unde Augustinus hunc missionis modum insinuans, in XV libro De Trinitate ait: "Deus Spiritus sanctus, qui procedit ex Deo, cum datus fuerit homini, accendit eum ad diligendum Deum et proximum, et ipse dilectio est. Non enim habet homo.unde Deum diligat, nisi ex Deo." Ecce quomodo datur vel mittitur nobis Spiritus sanctus, secundum quod dicitur datum sive donum.

Quod donum Augustinus commendat explanans apertius quomodo datur, in eodem libro: " "Dilectio, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris ut ait Apostolus, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis."Nullum est isto Dei dono excellentius. Solum est, quod dividit inter filios regni et filios perditionis. Dantur et alia per Spiritum munera, sed sine caritate nihil prosunt. Nisi ergo tantum impertiatur cuiquam Spiritus sanctus, ut eum Dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transfertur ad dexteram. Nec Spiritus sanctus proprie dicitur donum nisi propter dilectionem, quam qui non habuerit, etsi "loquatur omnibus linguis, et habuerit prophetiam et omnem scientiam et omnem fidem, et distribuerit substantiam suam, et tradiderit corpus suum, ut ardeat nihil ei prodest."Quantum ergo bonum est, sine quo ad aeternam vitam neminem tanta bona perducunt? Ipsa vero dilectio vel caritas -- nam unius rei nomen est utrumque -- perducit ad regnum. Dilectio igitur, quae ex Deo est et Deus, proprie Spiritus sanctus est, per quem "diffunditur in cordibus nostris"Deus caritas, per quam nos tota inhabitat Trinitas. Quocirca rectissime Spiritus sanctus, cum sit Deus, vocatur etiam donum Dei. Quod donum proprie quid nisi caritas intelligendum est, quae perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud Dei donum non perducit ad Deum?" Ecce hic aperitur, quod supra dictum erat, scilicet quod caritas sit aperitur, quod supra dictum erat, scilicet quod caritas sit Spiritus sanctus et donum excellentius, et quomodo hoc donum, id est Spiritus sanctus, detur nobis, scilicet cum ita impertitur alicui, id est, ita habet esse in aliquo, ut eum faciat Dei et proximi amatorem. Quod cum facit, tunc dari dicitur sive mitti alicui, et tunc ille dicitur proprie habere Spiritum sanctum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4