Capitulum 5
Capitulum 5
Hic quaeritur, si caritas Spiritus sanctus est, cum ipsa augeatur et minuatur in homine et magis et minus per diversa tempora habeatur, utrum concedendum sit, quod Spiritus sanctus augeatur vel minuatur in homine, et magis vel minus habeatur.
Si enim in homine augetur et magis vel minus datur et habetur, mutabilis esse videtur; Deus autem omnino immutabilis est. Videtur ergo, quod vel Spiritus sanctus non sit caritas, vel caritas non augeatur vel minuatur in homine.
Item, caritas et non habenti datur, ut habeat, et habenti ut plenius habeat. Si ergo Spiritus sanctus caritas est, et non habenti datur, ut habeat, et habenti, ut plenius habeat.
Sed quomodo datur non habenti, cum ipse, ut Deus, sit ubique et in omnibus creaturis totus? Et quomodo plenius datur vel habetur sine sui mutatione?
His ita respondemus dicentes, quod Spiritus sanctus sive caritas penitus immutabilis est, nec in se augetur vel minuitur, nec in se recipit magis vel minus, sed in homine vel potius homini augetur et minuitur, et magis vel minus datur vel habetur; sicut Deus dicitur magnificari et exaltari in nobis, qui tamen in se nec magnificatur nec exaltatur.
Unde Propheta: "Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus." Super quem locum ait auctoritas: "Deus non in se, sed in corde hominis grandescit." Sic igitur Spiritus sanctus homini datur, et datus amplius datur, id eset augetur, et magis ac minus habetur, et tamen immutabilis existit.
Cumque ubique sit et in omni creatura totus, sunt tamen multi, qui eum non habent. Non enim omnes Spiritum sanctum habent, in quibus est; alioquin et irrationabiles creaturae haberent Spiritum sanctum, quod fidei pietas non admittit.
Quod Spiritus sanctus magis ac minus percipiatur et homini augeatur et non habenti detur, et habenti, ut plus habeatur, Augustinus ostendit Super Ioannem dicens: "Sine Spiritu sancto constat Christum nos non diligere, et eius mandata servare non posse, et id nos posse atque agere tanto minus, quanto illum percipimus minus; tanto vero amplius, quanto illum percipimus amplius. Ideoque non solum non habenti, verum etiam habenti non incassum promittitur: non habenti quidem, ut habeatur, habenti autem, ut amplius habeatur. Nam si ab alio minus et ab alio amplius non haberetur, sanctus Eliseus sancto Eliaenon diceret: "Spiritus qui est in te, duplo sit in me""
"In libro Regumsic: "Elias dixit ad Eliseum: Postual quod vis, et faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro, ut fiat spiritus tuus duplex in me."Quod ibidem sic exponitur: Elias spiritu prophetali et operatione miraculorum excellenter pollebat. Geminam ergo gratiam, quam Eliseus in Magistro vigere cognoscebat, sibi tribui rogavit. Unde patet, quod non esse discipulus super Magistrum postulavit."
"Christo autem, qui est Dei Filius, "non ad mensuram datus est Spiritus."Neque enim sine gratia Spiritus sancti est "Mediator Dei et hominum, homo Christus;"quod enim est unigenitus Filius aequalis Patri, non est gratiae, sed naturae; quod autem in unitatem personae Unigeniti assumtus est homo, gratiae est, non naturae. Ceteris autem ad mensuram datur et datus additur, donec unicuique pro modo suae perfectionis propria mensura compleatur"
Ecce expressum habes, quod Spiritus sanctus magis et minus datur vel accipitur, et homini datus augetur, et habenti et non habenti datur, quia Spiritus sanctus est caritas, quae non habenti datur, et in habente augetur et proficit. Immo, ut verius et magis proprie loquar, homo in ea proficit et deficit aliquando; et tunc ipsa dicitur proficere, quae tamen nec proficit nec deficit in se, quia Deus est.
On this page