Capitulum 6
Capitulum 6
Supra dictum est, quod Spiritus sanctus caritas est Patris et Filii, qua se invicem diligunt et nos, et ipse idem est caritas, quae diffunditur in cordibus nostris ad diligendum Deum et proximum. Horum alterum omnes catholici concedunt, scilicet quod Spiritus sanctus sit caritas Patris et Filii; quod autem ipse idem sit caritas, qua diligimus Deum et proximum, a plerisque negatur. Dicunt enim: Si Spiritus sanctus caritas est Patris et Filii et nostra, eadem ergo caritas est, qua Deus diligit nos, et qua nos diligimus eum.
Hoc autem Sanctorum auctoritates negare videntur. Dicit enim Augustinus in libro De spiritu et littera. "Unde est dilectio, nisi unde et ipsa fides, id est a Spiritu sancto? Non enim esset in nobis, nisi "diffunderetur in cordibus per Spiritum."Caritas autem Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores suos. Sicut iustitia Dei dicitur, qua nos iusti eius munere efficimur; et Domini salus, qua nos salvat; et fides Christi, qua nos fideles facit." His verbis videtur monstrari distinctio inter caritate, qua Deus diligit, et qua nos diligimus. Et sicut iustitia nostra dicitur Dei, non quod ipse sit ea iustus, sed quia ea nos iustos facit, similiter et fides et salus; sic videtur dicta caritas Dei, quae est in nobis, non quod ipse ea diligat, sed quia ea nos diligere facit.
De hoc etiam idem Augustinus in libro XV De Trinitate ait: "Cum Ioannescommemorasset Dei dilectionem, non qua nos eum, sed qua "nos ipse dilexit, et misit Filium suum litatorem pro peccatis nostris"etc. Ecce et hic videtur manifeste dividere dilectionem, qua nos diligimus Deum, ab ea, qua ipse diligit nos. Si ergo, inquiunt, Spiritus sanctus dilectio est, qua Deus diligit, et qua nos diligimus, dilectio est duplex, immo duo diversa est, quod absurdum et a veritate longe est. Non est ergo dilectio, qua diligimus, sed qua Deus tantum diligit nos."
His respondemus praedictarum auctoritatum verba determinantes hoc modo: Caritas Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua ipse diligit nos, sed qua nos diligere facit etc. His verbis non dividitur nec divisa ostenditur caritas, qua Deus diligit, ab ea, qua nos diligimus, sed potius, cum sit una et eadem caritas et dicatur ipsa Dei caritas, diversis de causis et rationibus Dei caritas appellari in Scriptura ostenditur. Dicitur enim Dei caritas, vel quia ea Deus diligit nos, vel quia nos ea sui dilectores facit.
Cum ergo ab Apostolo dicitur "caritas Dei diffundi in cordibus nostris," non est dicta caritas Dei, qua diligit nos, sed qua facit nos diligere; id est, non ibi appellatur caritas Dei, eo quod Deus nos ea diligit, sed eo quod nos ea sui dilectores facit. Et quod ea ratione posset dici caritas Dei, quia nos ea diligere facit, ex simili genere locutionis ostenditur; sicut dicitur iustitia Dei, qua nos iustificat, et Domini salus, qua nos salvat, et fides Christi, qua nos fideles facit.
Similiter et aliam exponimus auctoritatem, ubi ait, dilectionem Dei commemorari, non qua nos eum, sed qua ipse dilexit nos, ac si diceret, commemorat dilectionem Dei, non secundum quod ea nos diligimus Deum, sed secundum quod ipse ea diligit nos.
Sed aliud est, inquiunt, quod magis urget. Dixit enim Augustinus supra, quod dilectio est a Spiritu sancto, a quo fides. Sicut ergo fides non est Spiritus sanctus, a quo est, ita nec caritas. Quomodo enim caritas Spiritus sanctus est, si ab ipso est? Nam si ab ipso est, et ipse est, ergo Spiritus sanctus a se ipso est.
Ad quod dicimus: Spiritus sanctus quidem a se ipso non est, sed tamen et a se ipso datur nobis, ut supra dictum est. Dat enim se ipsum nobis Spiritus sanctus. Et ex hoc sensu dictum est, quod caritas ab ipso est in nobis, et tamen ipsa Spiritus sanctus est. Fides autem est a Spiritu sancto, et non est Spiritus sanctus, quia donum vel datum solummodo est, non Deus dans.
Alias quoque inducunt rationes ad idem ostendendum, scilicet quod caritas non sit Spiritus sanctus, quia caritas affectio mentis est et motus animi; Spiritus sanctus vero non est affectio animi vel motus mentis, quia Spiritus sanctus immutabilis est et increatus; non est ergo caritas.
Quod autem caritas sit affectio animi et motus mentis, auctoritatibus confirmant. Dicit enim Augustinus in III libro De doctrina christiana: "Caritatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum et se ac proximo propter Deum".
Idem in libro De moribus Ecclesiae catholicae, tractans illud verbum Apostoli: "Nec mors nec vita poterit nos separare a caritate Dei:" "Caritas Dei, inquit, hic dicta est virtus, quae animi nostri rectissima affectio est, quae coniungit nos Deo, qua eum diligimus." Ecce his verbis exprimitur, quod caritas est affectio et motus animi, ac per hoc non videtur esse Spiritus sanctus.
Ad quod dicimus, hoc ita dictum esse, sicut dicitur "Deus esse spes nostra, et patientia nostra," quia facit nos sperare et pati; ita caritas dicitur esse motus sive affectio animi, quia per eam movetur et afficitur animus ad diligendum Deum. Non autem mireris, si caritas, cum sit Spiritus sanctus, dicatur motus mentis, cum etiam in libro Sapientiae dicatur de Spiritu Sapientiae, "quae attingit a fine usque ad finem," qui est actus mobilis, certus, incoinquinatus. Quod non ideo dicitur, quod Sapientia sit mobile aliquid vel actus aliquis, sed quia sui immobilitate omnia attingit non locali motu, sed ut ubique semper sit, et nusquam inclusa teneatur. Sic ergo caritas dicitur motus animi, non quod ipsa sit motus vel affectio vel virtus animi, sed quia per eam, quasi esset virtus, afficitur mens et movetur.
Sed si caritas Spiritus sanctus est, "qui operatur in singulis, prout vult," cum per eum mens hominis afficiatur et moveatur ad credendum vel sperandum et huiusmodi, sicut ad diligendum; quare non sic dicitur caritas motus vel affectio mentis ad credendum vel sperandum, sicut ad diligendum?
Ad quod sane dici potest, quia alios actus atque motus virtutum operatur caritas, id est Spiritus sanctus, mediantibus virtutibus, quarum actus sunt, utpote actum fidei, id est credere fide media, et actum spei, id est sperare media spe; per fidem enim et spem praedictos operatur actus. Diligendi vero actum per se tantum sine alicuius virtutis medio operatur, id est diligere; aliter ergo hunc actum operatur quam alios virtutum actus. Ideoque differenter de hoc et de aliis loquitur Scriptura, quae istum specialiter caritati tribuit; est ergo caritas ver Spiritus sanctus.
Unde Augustinus, praemissum Apostoli verbum tractans, in eodem libro caritatem dicit esse bonum, quo nil melius est, et per hoc ipsam esse Deum significat, dicens: "Si nulla res ab eius caritate nos separat, quid esse non solum melius, sed etiam certius hoc bono potest?" Ecce dicit, quia caritate nihil est melius. Caritas ergo Spiritus sanctus est, qui est Deus et donum Dei sive datum, qui dividit singulis fidelibus dona, nec ipse dividitur, sed indivisus singulis datur.
On this page