Capitulum 1
Capitulum 1
Hic quaeritur, cum Spiritus sanctus, per quem dividuntur dona, ipse sit donum, utrum concedendum sit, quod per donum dividantur ac dentur dona.
Ad quod dicimus, quia per donum, quod est Spiritus sanctus, singulis propria dividuntur, et ipsum communiter omnes boni habent.
Unde Augustinus in XV libro De Trinitate ait: "Per donum, quod est Spiritus sanctus, in commune omnibus membris Christi multa dona, quae sunt quibusque propria, dividuntur. Non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa, alii alia, quamvis ipsum donum, a quo cuique propria dividuntur, omnes habeant, id est Spiritum sanctum. Aperte dicit, per donum dona dari."
On this page