Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Praeterea diligenter considerandum est, cum Spiritus sanctus dicatur donum et datum, utrum eadem ratione utrumque nomen ei conveniat. Quod utique videri potest: Cum enim idem sit Spiritum sanctum dari et Spiritum sanctum donari, ex eadem ratione videtur Spiritus sanctus dici datum et donum.

Hoc etiam videtur Augustinus significare in XV libro De Trinitate, cum ait: "Spiritus sanctus in tantum donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur; apud se autem Deus est, etsi nemini detur." Ecce aperte dicit, Spiritum sanctum donum appellatur donum, quia datur, non ab aeterno fuit donum, quia non datur nisi ex tempore.

Ad quod dicimus, quia Spiritus sanctus et donum dicitur et datum sive donatum; sed datum sive donatum ex eo tantum dicitur, quia datur vel donatur, quod habet tantum ex tempore. Donum vero dicitur non ex eo tantum quod donetur, sed ex proprietate, quam habuit ab aeterno; unde et ab aeterno fuit donum. Sempiterne enim donum fuit, non quia daretur, sed quia processit a Patre et Filio.

Unde Augustinus in IV libro De Trinitate: "Sicut natum esse est Filio a Patre esse, ita Spiritui sancto donum Dei esse est a Patre procedere et Filio." Hic aperte ostenditur, quod Spiritus sanctus eo donum est, quod procedit a Patre et Filio, sicut Filius eo est a Patre, quod natus est ab eo. Non enim idem est Filio esse a Patre et Spiritui sancto, id est, non ea proprietate Filius dicitur esse a Patre, qua Spiritus sanctus. Nam Filius dicitur esse a Patre, quia genitus est ab eo; Spiritus sanctus vero dicitur esse a Patre et a Filio, quia Spiritus est donum Patris et Filii, id est, quia procedit ab utroque. Eo enim dicitur Spiritus sanctus quo donum; et eo donum, quo procedens.

Unde Augustinus in V libro De Trinitate ait: "Spiritus sanctus, qui non Trinitas, sed in Trinitate intelligitur, in eo quod proprie dicitur Spiritus sanctus, relative dicitur, cum et ad Patrem et ad Filium refertur, quia Spiritus sanctus et Patris et Filii Spiritus est. Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine; apparetautem, cum dicitur donum Dei: donum est enim Patris et Filii, quia a Patre procedit et a Filio." Ecce his verbis aperte ostenditur, eadem relatione dici Spiritum sanctum et donum; donum autem, quia procedit a Patre et Filio. Proprietas ergo, qua dicitur Spiritus sanctus vel donum, processio ipsa est, de qua post plenius agemus cum aliis. Cum ergo ab aeterno processerit ab utroque, et ab aeterno donum fuit, non ergo Spiritus sanctus eo tantum dicitur donum, quia donatur; nam et ante fuit donum quam donaretur.

Unde Augustinus in V libor De Trinitate: "Semper procedit Spiritus sanctus, et non ex tempore, sed ab aeternitate procedit; sed quia sic procedebat, ut esset donabile, iam donum erat, antequam esset cui daretur. Aliter enim intelligitur, cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum: nam donum potest esse etiam antequam detur; donatum autem, nisi datum fuerit, nullo modo dici potest." "Sempiterne ergo Spiritus est donum, temporaliter autem donatum." His verbis aperte ostenditur, quo sicut Spiritus sanctus ab aeterno procedit, ita ab aeterno donum est; non quia donaretur a Patre Filio, vel a Filio Patri, sed quia ab aeterno processit donabilis.

Sed quaeritur, cui donabilis: Utrum Patri et Filio, an tantum nobis, qui nondum eramus? Si autem non erat donabilis Patri et Filio, sed tantum nobis, et ex eo donum erat, quia sic donabilis procedebat, videtur quod Filius eadem ratione semper donum fuerit; quia processit a Patre ab aeterno, donabilis nobis in tempore. Nam et de Filio legitur, quod "datus est nobis"

Ad quod dicimus, quia Spiritus sanctus nobis tantum, non Patri vel Filio, donabilis processit, sicut et nobis tantum datus est. Et Filius vere datus est nobis et ab aeterno processit a Patre, non ut donabilis tantum, sed ut genitus, qui etiam donari posset. Processit ergo ut genitus et donabilis; sed Spiritus sanctus non procedit ut genitus, sed tantum ut donum. Donum autem semper fuit, non solum quia donabilis, sed quia ab utroque processit, et quia donabilis fuit.

Unde Augustinus in V libro De Trinitate: "Eo ipso, quod daturus erat eum Deus, iam donum erat, etiam antequam daretur", et ideo donabilis; sed aliter donabilis quam Filius; nam et aliter datus et aliter processit quam Filius. Filii enim processio genitura est vel nativitas, Spiritus sancti vero processio nativitas non est; utraque vero ineffabilis est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2