Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Et notandum, quod sicut Filius nascendo accepit non tantum, ut Filius sit, sed omnino ut sit, et ut ipsa substantia sit; ita et Spiritus sanctus a Patre et Filio procedendo accepti non tantum, ut Spiritus sanctus sit vel donum, sed etiam, ut omnino sit, ut et substantia sit; quod utique non accept ex eo quod datur. Nam cum non detur nisi ex tempore, si hoc haberet eo quo datur, accepisset ergo ex tempore ut esset.

Unde Augustinus in V libro De Trinitate: "Filius non hoc tantum habet nascendo, ut sit Filius, sed omnino ut sit. Quaeritur ergo, utrum Spiritus sanctus eo quo datur, habeat non tantum, ut donum sit, sed omnino ut sit. Quod si non est, nisi quia datur, id est, si non habet esse, nisi eo quo datur, sicut Filius nascendo habet non tantum, ut sit Filius, quod relative dicitur, sed omnino ut sit ipsa substantia, quomodo iam Spiritus sanctus erat ipsa substantia, cum non prius daretur, quam esset cui daretur?" Non ergo eo quo datur, sed procedendo habet, ut sit donum, et ut sit essentia; sicut Filius non eo quo datus est, sed nascendo accepti non tantum, ut sit Filius, ed ut sit essentia.

Unde Augustinus in XV libro De Trinitate ait: "Sicut Filio praestat essentiam sine initio temporis, sine mutabilitate naturae de Patre generatio, ita Spiritui sancto praestat essentiamsine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio."

Hic oritur quaestio: Si Filius nascendo habet non tantum, ut sit Filius, sed ut sit essentia, et Spiritus sanctus procedendo non tantum, ut sit donum, sed ut sit essentia, ergo et Filius nativitate essentia est, et Spiritus sanctus processione essentia est; cum alibi dicatur, quod nec Pater eo Pater est; quo Deus, nec Filius eo Filius, quo Deus, nec Spiritus sanctus eo donum, quo Deus; quia, ut Augustinus ait in VII libro De Trinitate, "his nominibus relativa eorum ostenduntur, non essentia;" unde post plenius agemus.

Ad quod breviter respondentes dicimus, quia nec Filius nativitate essentia est, sed tantum Filius; nec Spiritus sanctus processione essentia est, sed tantum donum; et tamen uterque, et ille nascendo, ut iste procedendo, accepit, ut esset essentia.

"Non enim, ut ait Hilarius in V libro De Trinitate,per defectionem, aut protensionem, aut derivationem ex Deo Deus est, sed ex virtute naturae in naturam eandem nativitate subsistit Filius," et ex virtute naturae in naturam eandem processione subsistit Spiritus sanctus.

Quod ita intelligi potest: Ex Patre, qui est virtus ingenita, naturam, quam habet eandem Filius nativitate, id est nascendo, et Spiritus sanctus processione, id est procedendo, habet. Unde ipse idem apertius eloquens, quod dixerat aperit, subdens: "Nativitas, inquit, Dei non potest non eam, de qua profecta est, tenere naturam; non enim aliud quam Deus subsistit, quod non aliunde quam de Deo subsistit." Ecce his verbis aperitur, quomodo accipiendum sit illud: "De Patre generatio praestat essentiam Filio, et de utroque processio praestat essentiam Spiritui sancto;" non quia ille essentia sit Filius, et iste essentia sit Spiritus sanctus, immo proprietate personali, sed quia et ille nascendo, et iste procedendo, essentiam habet eandem et totam, quae in Patre est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3