Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Ex praedictis patet, quod Spiritus sanctus sempiterne donum est et temporaliter datum vel donatum. Ex quo apparet illa distinctio geminae processionis, de qua supra egimus. Nam secundum alteram processionem dicitur donatum vel datum, secundum alteram vero dicitur donum.

Et secundum hoc, quod sempiterne donum est, refertur ad Patrem et Filium; secundum hoc vero, quod dicitur datum vel donatum, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus datur; et eius dicitur esse qui dat, et illorum quibus datur.

Unde Augustinus in V libro De Trinitate ait: "Quod datum est, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii, qui dederunt, sed etiam noster dicitur, qui accepimus. Spiritus ergo et Dei est, qui dedit, et noster, qui accepimus; non ille spiritus noster, quo sumus, quia ipse "spiritus est hominis qui in ipso est;"quamvis et illum spiritum, qui hominis dicitur, utique accepimus; sed aliter iste, aliter ille noster dicitur. Aliud est enim quod accepimus, ut essemus, aliud quod accepimus, ut sancti essemus."

"Quod autem Spiritus sanctus noster dicatur, Scriptura ostendit. Scriptum est enim de Ioanne, quod "in spiritu Eliae"veniret. Ecce dictus est Eliaespiritus, scilicet Spiritus sanctus, quem accepit Elias. Et Moysiait Dominus: "Tollam de spiritu tuo et dabo eis,"id est, dabo illis de Spiritu sancto, quem iam tibi dedi" Ecce hic dictus est spiritus Moysi. Pater igitur, quia Spiritus sanctus noster dicitur spiritus, scilicet quia nobis datus, et datus utique ad hoc, ut sancti essemus: Spiritus vero creatus ad hoc est datus, ut essemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4