Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Hic quaeritur, utrum et Filius, cum sit nobis datus, dicatur vel possit dici noster.

Ad quod dicimus, quia Filius dicitur noster panis, noster redemptor et huiusmodi; sed non dicitur noster Filius, quia Filius dicitur relative tantum ad illum qui genuit. Et ideo non potest dici noster Filius, sed Patris tantum. In eo autem quod dicitur datus, et ad eum qui dedit, et ad eos quibus datus est, referatur, ut Spiritus sanctus; qui etiam cum in Scriptura, ut praedictum est, dicatur spiritus noster, vel spiritus tuus, vel illius, ut de Moyse et Elia dictum est, nusquam tamen in Scriptura occurrit ita dici: Spiritus sanctus noster, vel tuus spiritus, vel illius, sed spiritus noster, vel tuus, vel illius, quia Spiritus sanctus eo dicitur quo donum, et utrumque relative dicitur ad patrem et ad Filium, et hoc sempiterna relatione. Si tamen aliquando dicitur donum nostrum, accipitur donum pro donato vel dat. Cum vero donum accipitur eo modo, quo Spiritus sanctus donum tantum Patris et Filii dicitur, non hominis, ita et Filius sub hac appellatione non potest dici noster, ut dicatur Filius noster, sicut nec dicitur Spiritus sanctus noster; et tamen de Filio dicitur panis noster, et de Spiritu, spiritus noster. Ille noster panis, quia nos reficit nobis datus; iste noster spiritus, quia nobis inspiratur a Patre et Filio, et in nobis spirat, sicut vult.

Unde Augustinus in V libro De Trinitate ait: "Quod de Patre natum est, ad Patrem solum refertur, cum dicitur Filius; et ideo Filius Patris est, et non noster. sicut dicimus, spiritum nostrum." Dicimus tamen et "panem nostrum da nobis,"

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5