Post haec quaeritur, utrum Spiritus sanctus ad se ipsum referatur.
Hoc enim videtur ex praedictis posse probari: Si enim quod
datur refertur ad eum qui dat, et ad eum cui datur, et Spiritus
sanctus datur a se ipso, ut praedictum est, ergo refertur ad se ipsum.
Huius quaestionis determinationem in posterum differimus,
donec tractemus de his quae relative dicuntur de Deo ex tempore,
in quibus datum et donatum continentur.