Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Nunc postquam coaeternitatem trium personarum pro modico facultatis nostrae insinuavimus, iam de earundem aequalitate aliquid eloqui superest.

Fides enim catholica sicut coaeternas, ita et coaequales tres personas asserit. Aequalis est enim in omnibus Patri Filius, et Patri et Filio Spiritus sanctus; quia ut Augustinus in libro De fide ad Petrum, breviter aperiens quomodo intelligatur aequalitas, docet: "Nullus horum alium aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate; quia nec Filio nec Spiritu sancto, quantum ad naturae divinae unitatem pertinet, aut anterior aut maior est Pater, nec Filius Spiritu sancto. Aeternum quippe et sine initio est, quod Filius de Patris natura extitit, et aeternum ac sine initio est, quod Spiritus sanctus de natura Patris Filiique procedit. Ob hoc ergo tres unum recte credimus et dicimus Deum, quia una prorsus aeternitas, una immensitas, una naturaliter trium personarum est divinitas."

Ecce breviter assignavit Augustinus, in quo trium personarum consistat aequalitas, scilicet quia alia aliam non excellit aut aeternitate aut magnitudine aut poteste.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1