Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Cumque enumerentur ista quasi diversa, in Deo tamen unum et idem sunt, scilicet essentia divina simplex et incommutabilis.

Unde Augustinus in VII libro De Trinitate: "Non alio magnus, alio Deus est, sed eo magnus, quo Deus; quia non aliud illi est magnum esse, aliud Deum esse." "Eadem quippe eius magnitudo, quae virtus, et eadem essentia, quae magnitudo." Pater igitur et Filius simul una essentia et una magnitudo.

Ita etiam et potentia Dei essentia divina est. Unde Augustinus in VII libro Confessionum: "Voluntas et potentia Dei Deus ipse est."

Aeternitas quoque Dei essentia divina est. Quod Augustinus ostendit super illum locum Psalmi: "In generationem et generationem anni tui," dicens: "Est generationibus, id est sancti. In illa erunt anni Dei, qui non transeunt, id est aeternitas Dei; non enim aliud sunt anni Dei, aliud ipse, sed anni Dei aeternitas Dei est. Aeternitas vero ipsa Dei substantia est, nihil habens mutabile."

Inconcusse igitur teneamus, quod unum idemque est, id est essentia divina, Dei aeternitas, potentia, magnitudo; et tamen consuevit Scriptura haec et his similia quasi distincta ponere. In his ergo verbis aequalitatem trium personarum breviter complexus est Augustinus, "quia alius alium nec aeternitate nec magnitudine nec potentia superat." Quod autem aeternitate aliqua trium personarum aliam non excedat, supra ostensum est, ubi coaeternitas trium personarum insinuata est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2