Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

Quod autem Ioannes dicit, hypostases differre numero non natura, in eo quod non differre natura ait, verissime et sine ullo scrupulo loquitur; quod vero dicit, differre numero, cavendum est, quomodo intelligatur; diversis enim modis dicuntur aliqua differre numero.

Dicuntur enim aliqua differre numero, quando ita differunt, ut hoc non sit illud nec aliquid, quod illud est, vel in ipso est: qualiter differunt Socrates et Plato et huiusmodi, quae apud philosophos dicuntur individua vel particularia; iuxta quem modum non possunt dici tres personae differre numero.

Dicuntur quoque differre numero quae in enumeratione sive computatione non sibi adiunguntur, sed a se invicem discernuntur, ut cum de aliquibus rebus loquentes dicimus una, duae, tres; et secundum hunc modum forte dixit Ioannes hypostases, id est personas differre numero. Possumus enim dicere: Pater est unus, et Pater et Filius sunt duo, et Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres; et item: Haec persona est una, et haec et illa sunt duae, et haec et illa et alia sunt tres. Convenientius tamen tres illae personae proprietatibus tantum distingui dicuntur, de quarum distinctione secundum proprietates in sequenti tractabitur.

Nunc vero ad inceptum redeamus, quae dicta sunt repetentes, ut saepius versando familiarius innotescant.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10