Text List

Capitulum 11

Capitulum 11

Sciendum est igitur, "tantam aequalitatem esse in Trinitate, ut ait Augustinus in VIII libro De Trinitateut non solum Pater non sit maior quam Filius, sed nec Pater et Filius simulmaius aliquid sint quam Spiritus sanctus, aut quaelibet persona minus aliquid sit quam ipsa Trinitas."

Quod autem ita sit, aliquo modo, si fieri potest, demonstrandum est. "Quantum ergo ipse Creator adiuvat, attendamus, inquit Augustinus in eodem,quomodo in hac Trinitate duae vel tres personae non sunt maius aliquid quam una earum."

"Quod ibi magnum dicitur, aliunde magnum non est quam eo, quo vere est; quia ibi magnitudo ipsa veritas est et veritas essentia; non ergo ibi maius est quod verius non est. Non autem verius est Pater et Filius simul, quam Pater solus vel Filius; non ergo maius aliquid utrunque simul quam singulus eorum. Et quia aeque vere est etiam Spiritus sanctus, ideo Pater et Filius simul non sunt aliquid maius quam ipse, quia nec verius sunt. Item in essentia veritatis hoc est verum esse, quod est esse, et hoc est esse, quod est magnum esse; hoc est ergo magnum esse quod verum esse. Quod igitur ibi aeque verum est, et aeque magnum est; quod ergo ibi plus veritatis non habet, non habet plus magnitudinis; plus autem veritatis non habet, quod verius non est. non est autem verius una persona alia, vel duae quam una, vel tres simul quam singula; non ergo plus veritatis habet una quam alia, vel tres simul quam singula. Sic ergo est ipsa Trinitatis non est maius aliquid quam unaquaeque ibi persona, sed tam magnum quam singula. Non enim ibi maior quae verior non est, ubi ipsa veritas magnitudo est."

Ecce modo convenienti et ratione catholica ostensum est, quomodo indifferens sit magnitudo trium personarum, quia nec una maior est alia, nec duae una, nec tres simul maius aliquid quam singula.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 11