Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

His quoque addendum est, quod tres personas non ita dicimus esse unam essentiam, ut Augustinus in eodem ait, vel unius essentiae, "sicut dicimus, aliquos tres homines eiusdem sexus et eiusdem temperationis corporis eiusdemque animi unam esse naturam vel unius naturae. Nam in his rebus non tantum est unus homo, quantum tres homines simul, et plus aliquid sunt homines duo quam unus homo, sicut et in statuis esse diximus; at inDeo non ita est. Non enim maior essentia est Pater et Filius simul quam solus Pater vel solus Filius, sed tres simul illae personae aequales sunt singulis."

Ex praemissis patet, quod tres personae dicuntur divina essentia nec secundum materialem causam, ut tres statuae unum aurum, nec secundum complexionis similitudinem, ut tres homines unius naturae, nec ut genus praedicatur de speciebus, vel ut species de individuis, id est continens de contentis, maius de minoribus.

His autem videntur adversari ea quae quidam Scripturae sacrae tractatores catholici in suis scriptis tradiderunt, in quibus significare videntur, quod essentia divina sit quoddam commune et universale, velut species; tres vero personae sint tria particularia, tria individua numero differentia.

Unde Ioannes Damascenus, inter Graecorum doctores magnus, in libro quem De Trinitate scripsit, quem et papa Eugenius transferri fecit, ait: "Communia et universalia praedicantur de subiectis sibi ipsis particularibus. Commune igitur substantia est, particulare vero hypostasis, id est persona. Particulare autem dicitur, non quoniam patrem naturae habet, sed particulare numero, ut atomus, id est individuum. Numero enim et non natura differre dicuntur hypostases."

Item in eodem: "Substantia significat communem et circumplectivam speciem homoideon, id est similium specie hypostaseon, id est personarum, ut puta Deus, homo; hypostasis autem individuum demonstrat, scilicet Patrem, Filium et Spiritum sanctum, Petrum, Paulum et huiusmodi." Ecce aperte dicit, substantiam esse universale, hypostasim vero particulare, et quod Deus est species, ut homo, et quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt individua, sicut Petrus, Paulus, et quod numero differunt; quae praemissae sententiae Augustini penitus contradicere videntur. Quid ergo dicemus ad haec? Hoc utique dicere possumus atque debemus, quod ea quae Augustinus tradidit superius, sine omni haesitatione tenenda sunt.

Haec autem, quae dicuntur hic, licet in sermonis superficie aliquid a fide alienum resonare videantur, sane tamen intelligi queunt piumque lectorem ac intellectorem efflagitant plurimum. In quorum explanatione mallem silens alios audire, quam loquendo malevolis detrahendi occasionem praestare.

Videtur tamen mihi ita posse accipi: Cum ait, substantia est commune, et hypostasis est particulare; non ita haec accepit, cum de Deo dicantur, ut accipiuntur in philosophica disciplina, sed per similitudinem eorum quae a philosophis dicuntur, locutus est; ut sicut ibi commune vel universale dicitur quod praedicatur de pluribus, particulare vero vel individuum quod de uno solo; ita hic essentia divina dicta est universale, quia de omnibus personis simul et de singulis separatim dicitur, particulare vero singula quaelibet personarum, quia nec de aliis communiter nec aliqua aliarum singulariter praedicatur. Propter similitudinem ergo praedicationis, substantiam dixit universale, et personas particularia vel individua. Propter hoc idem etiam eadem divinam essentiam dixit esse "speciem communem et circumplectivam similium specie personarum," quia sicut haec species homo de suis praedicatur individuis, velut de Petro et Paulo et aliis, nec ista specie differunt, sed conveniunt, ita Deus de tribus praedicatur personis, quae in divinitate non differunt, sed per omnia conveniunt. Hanc ergo similitudinem inter res sempiternas et res temporales perpendens Ioannes universalitatis et particularitatis nomina, quae rebus temporalibus proprie conveniunt, ad res aeternas transtulit; Augustinus vero, maiorem videns dissimilitudinem quam similitudinem inter res praedictas, ab excellentia Trinitatis praedicta nomina removit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9