Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Nunc igitur superest ostendere, quod magnitudine vel potentia alius alium non excedat; et prius de magnitudine videamus.

Sciendum est igitur, quia Pater non est maior Filio, nec Pater vel Filius maior Spiritu sancto, nec maius aliquid duae personae simul sunt quam una, nec tres simul maius aliquid quam duae, nec maior est essentia in tribus quam in duabus, nec in duabus quam in una, quia tota est in singulis.

Unde Ioannes Damascenus ait: "Confitemur Deitatis naturam omnem perfecte esse in singula suarum hypostaseon, id est personarum: omnem in Patre, omnem in Filio, omnem in Spiritu sancto. Ideoque perfectus Deus Pater, perfectus Deus Filius, perfectus Deus Spiritus sanctus."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3