Capitulum 4
Capitulum 4
Et inde est, quod Pater dicitur esse in Filio et Filius in Patre et Spiritus sanctus in utroque et singulus in singulis.
Unde Augustinus in libro De fide ad Petrum: "Propter unitatem naturalem totus Pater in Filio et Spiritu sancto est, totus quoque Spiritus sanctus in Patre et Filio est. Nullus horum extra quemlibet ipsorum est propter naturae divinae unitatem." Ecce hic aperit aliquatenus - non enim plene potest tantum ab homine reserari arcanum - ex qua intelligentia dicatur singula personarum tota esse in aliis.
Unde etiam Hilarius ista interius perquirens in libro III De Trinitate ait: "Affert plerisque obscuritatem sermo Domini, cum dicit: "Ego in Patre, et Pater in me est;"nec immerito. Natura enim intelligentiae humanae rationem dicti huius non capit, nec exemplum aliquod rebus divinis comparatio humana praestabit; sed quod inintelligibileest homini, Deo esse possibile est. Cognoscendum itaque atque intelligendum est, quid sit illud: "Ego in Patre, et Pater in me est;"si tamen comprehendere hoc ita ut est valebimus, ut quod natura rerum pati non posse aestimatur, id divinae veritatis ratio consequatur." "Patrem ergo in Filio et Filium in Patre esse, plenitudo in utroque divinitatis perfecta est;" "quia plenitudo deitatis in Filio. Quod in Patre est, hoc et in Filio est; quod in Ingenito, hoc in Genito; alter ab altero et uterque unum." "is scilicet qui est, nihil habens quod non sit etiam in eo, a quo est;" "non duo unus, sed alius in alio, quia non aliud in utroque" "ut unum sint in fide nostra uterque, non unus; nec eundem utrumque, nec aliud confitemur; quia Deum ex Deo natum, nec eundem nativitas, nec aliud esse permittit." "Eandem igitur in utroque et virtutis similitudinem et deitatis plenitudinem confitemur, quia Veritas dicit: "Ego in Patre et Pater in me est."Omnia enim Filius accepit a Patre." "Nam si partem eiusdem, qui genuit, accepti, neuter ergo perfectus est; deest enim ei unde decessit, nec plenitudo in eo erit, qui ex portione constiterit. Neuter ergo perfectus est, si plenitudinem suam et qui genuit amittit, nec qui natus est consequitur."
"Fateamur ergo, quod Pater est in Filio, et Filius in Patre Deus in Deo, ut idem Hilarius ait in VII libro De Trinitate,non per duplicem convenientium generum coniunctionem, nec per insitivam capacioris substantiae naturam, sed per naturae unitam similitudinem, per nativitatem viventis naturae ex vivente natura; dum res non differt, dum naturam Dei non degenerat nativitas,dum non aliud aliquid ex Deo quam Deus nascitur, dum nihil in his novum est, nihil alienum, nihil separabile."
Ecce his verbis, prout humana permittit infirmitas, ex quo sensu Christus dixerit, se esse in Patre et Patrem in se, ex eodem etiam sensu intelligitur Spiritus sanctus esse in utroque et singula personarum in singulis; quia scilicet in singulis est eadem plenitudo divinitatis et unita similitudo naturae; quia non est maior natura divina in aliqua harum personarum, sed unius et indifferentis naturae sunt hae tres personae. Ideoque altera in altera esse dicitur, ut praedictum est.
Unde Ambrosius praedictorum verborum sententiam nobis aperiens Super Epistolam secundam ad Corinthios ait: "Per hoc intelligitur Pater esse in Filio et Filius in Patre, quia una est eorum substantia. Ibi est enim unitas, ubi nulla est diversitas."
Ecce tribus illustrium virorum testimoniis, scilicet Augustinus, Hilarii atque Ambrosii, iin idem concurrentibus, revelatione Spiritus sancti in eis loquentis, pie credere volentibus ostenditur - tamen quasi "per speculum et in aenigmate" - qualiter accipiendum sit, cum dicitur Pater in Filio esse, vel Filius in Patre, vel Spiritus sanctus in utroque.
Sed iam nunc ad propositum redeamus coeptoque insistamus ostendentes, quod magnitudine nulla trium personarum aliam superat, quia nulla maior aliis, nec maius aliquid sunt duae quam una, nec tres quam deuae, "nec maior Deus quam singuli eorum; quia singulus eorum perfectus est, nec est quo crescat illa perfectio".
On this page