Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Nec est aliqua trium personarum pars Dei vel divinae essentiae, quia singula harum verus et plenus Deus est, et tota et plena divina essentia est; et ideo nulla istarum in Trinitate pars est.

Unde Augustinus in libro II Contra Maximinum haereticum sic ait: "Putas, Deum Patrem cum Filio et Spiritu sancto unum Deum esse non posse; times enim, ne Pater sit pars unius Dei, qui constet ex tribus. Noli hoc timere, nulla enim fit partium in deitatis unitate divisio: unus est Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, id est ipsa Trinitas unus est Deus. Ergo, inquis, Deus Pater est pars Dei; absit."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5