Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

"Tres enim personae sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, et hi tres, quia unius substantiae sunt, unum sunt et summe unum sunt, ubi nulla naturarum, nulla est diversitas voluntatum. Si enim natura unum essent, et consensione non essent, non summe unum essent; si vero natura dispares essent, unum non essent. Hi ergo tres, qui unum sunt propter ineffabilem coniunctionem Deitatis, qua ineffabiliter copulantur, unus Deus est. Pars ergo Trinitatis esse non potest quicumque unus in tribus. In Trinitate igitur quae Deus est, et Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est, et simul hi tres unus Deus; nec huius Trinitatis tertia pars est unus, nec maius aliquid duo quam unus est ibi, nec maius aliquid sunt omnes quam singuli, quia spiritualis, non corporalis est magnitudo. "Qui potest capere, capiat;"qui autem non potest, credat et oret, ut quod credit intelligat.Verum est enim quod per Prophetam dicitur: "Nisi credideritis, non intelligetis."" His verbis aperte ostendit indifferentem magnitudinem trium personarum.

Item in eodem: "Tu nempe dixisti, unum Deum non ex partibus esse compositum; et hoc de Patre vis intelligi. Ille, inquis, virtus est ingenita, simplex. Et tamen in hac simplici virtute multa videris commemorare, cum dicis: Deus Deum genuit, bonus bonum genuit, sapiens sapientem, clemens clementem, potens potentem. Numquid ergo bonitas et sapientia et clementia et potentia partes sunt unius virtutis, quam simplicem esse dixisti? Si dixeris, partes sunt, simplex ergo virtus ex partibus constat. Et simplex ista virtus, te definiente, unus est Deus; ergo Deum ex partibus compositum esse dicis. Non dico, inquis, non sunt ergo partes. Si ergo in una persona Patris et illa invenis quae plura videntur, et partes non invenis quia una virtus simplex est; quanto magis Pater et Filius et Spiritus sanctus et propter individuam deitatem unus Deus, et propter uniuscuiusque proprietatem tres personae sunt, et propter singulorum perfectionem partes unius Dei non sunt. Virtus est Pater, virtus est Filius, virtus est Spiritus sanctus. Hoc verum dicis; sed quod virtutem de virtute genitam et virtutem de virtute procedentem non vis eandem habere naturam, hoc falsum dicis, hoc contra fidem rectam et catholicam dicis." His verbis aperte docetur, quod tres illae personae non sunt partes Dei vel divinae essentiae, nullaque earum Trinitatis pars dicenda est nec una maior aliis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6