Capitulum 7
Capitulum 7
Hic adiiciendum est, quod tanta est aequalitas trium personarum atque indifferens magnitudo, quod cum dicamus, tres personas unam esse essentiam vel substantiam, neque ut genus de speciebus, neque ut speciem de individuis praedicamus. Non enim essentia divina genus est et tres personae species, vel essentia divina species et tres personae individua.
Quod Augustinus rationibus probabilibus atque irrefragabilibus aperte demonstrat in libro VII De Trinitate ita dicens: "Si essentia genus est, species autem persona, ut nonnulli sentiunt, oportet appellari tres substantias, ut appellantur tres personae; sicut cum sit animal genus et equus species, appellantur tres equi, iidemque tria animalia. Non enim species ibi pluraliter dicitur et genus singulariter, ut si diceretur, tres equi sunt unum animal; sed sicut tres equi speciali nomine, ita tria animalia nomine generali dicuntur." Cum ergo tres personas unam fateamur esse essentiam, non tres essentias, cum tres equi tria animalia dicantur, non unum: patet, nomine essentiae non significari genus, nec nomine personae speciem.
"Si vero dicunt, nomine personae non speciem significari, sed aliquid singulare atque individuum, et nomine essentiae speciem intelligi, ut personae non dicatur sicut homo, sed quomodo dicitur hic homo, velut Abraham, Isaacet Iacobvel quis alius, qui etiam digito praesens demonstrari possit; sic quoque illos eadem ratio confutabit. Sicut enim dicuntur Abraham, Isaacet Iacobtria individua, ita tres homines et tria animalia. Cur ergo pater Et Filius et Spiritus sanctus, si secundum genus et speciem et individuum ista disserimus, non ita dicuntur tres essentiae, ut tres personae?"
Alio quoque modo idem probat Augustinus, scilicet quod essentia divina non est genus, nec personae species, vel essentia non est species, nec personae individua. "Una, inquit, essentia non habet species, sicut unum animal non habet species; Pater ergo et Filius et Spiritus sanctus non sunt tres species unius essentiae; divina ergo essentia genus non est. Sed nec species est essentia divina et personae individua, sicut homo species est, individua autem Abraham, Isaacet Iacob. Si enim essentia species est, ut homo, sicut non dicitur unus homo est Abraham, Isaacet Iacob, ita non dicetur una essentia esse tres personae. Non itaque secundum genus est species ista dicimus."
On this page