Capitulum 8
Capitulum 8
Notandum etiam, quod essentia divina non est materia trium personarum, ut Augustinus in eodem libro docet, "tanquam secundum communem eandemque materiam tres personae dicantur esse una essentia, sicut ex eodem auro, si fierent tres statuae, diceremus tres statuas unum aurum. Non autem sic Trinitatem, id est tres personas, dicimus unam essentiam et unum Deum, tanquam ex una materia tria quaedam subsistant. In statuis enim aequalibus plus auri est tres simul quam singulae, et minus auri est una quam duae. In illa vero essentia Trinitatis nullo modo ita est." Non ego secundum materialem causam tres personas unam dicimus esse essentiam, sicut tres statuae dicuntur unum aurum.
On this page