Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Notandum vero, quod idem Augustinus in libro X De Trinitate, aliter quam supra accipiens uti et frui, sic dicit "Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis; frui autem est uti cum gaudio non adhuc spei, sed iam rei: ideoque omnis, qui fruitur, utitur; assumit enim aliquid in facultatem voluntatis cum fine delectationis. Non autem omnis, qui utitur, et fruitur; si id quod in facultatem voluntatis assumit, non propter ipsum, sed propter aliud appetivit."

Et attende, quia videtur Augustinus dicere, illos frui tantum, qui in re gaudent, non iam in spe; et ita in hac vita non videmur frui, sed tantum uti, ubi gaudemus in spe, cum supra dictum sit, frui esse amore inhaerere alicui rei propter se, qualiter etiam hic multi adhaerent Deo.

Haec ergo, quae sibi contradicere videntur, sic determinamus dicentes, nos et hic et in futuro frui, sed ibi proprie et perfecte et plene, ubi per speciem videbimus quo fruemur; hic autem, dum in spe ambulamus, fruimur quidem, sed non adeo plene.

Unde Augustinus in libro X De Trinitate: "Fruimur cognitis, in quibus ipsis voluntas est."

Item in libro De doctrina christiana ait: "Angeli illo fruentes iam beati sunt, quo et nos frui desideramus; et quantum in hac vita iam fruimur vel "per speculum vel in aenigmate", tanto nostra peregrinationem et tolerabilius sustinemus et ardentius finire cupimus".

Potest etiam dici, quod qui etiam fruitur in hac vita non tantum habet gaudium spei, sed etiam rei, quia iam delectatur in eo quod diligit, et ita iam rem aliquatenus tenet. Constat ergo, quia Deo debemus frui, non uti. "Illo enim, ut ait Augustinus, frueris, quo efficieris beatus et in quo spem ponis, ut ad id pervenias".

De hoc idem ait in libro De doctrina christiana: "Dicimus ea re frui nos, quam diligimus propter se, et ea re nobis fruendum esse tantum, qua efficimur beati; ceteris vero utendum". Frequenter tamen "dicitur frui cum delectatione uti. Cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum gerit. Si tamen per eam transieris, et a illud, ubi permanendum est, eam retuleris, uteris ea et abusive, non proprie diceris frui. Si vero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc vere et proprie frui dicendus es; quod non est faciendum nisi in illa Trinitate, id est in summo et incommutabili bono".

Cum autem homines, qui fruuntur et utuntur aliis rebus, res aliquae sint, quaeritur "utrum frui se debeant, an uti, an utrumque".

Ad quod sic respondet Augustinus in libro De doctrina christiana: "Si propter se homo diligendus est, fruimur eo; si propter aliud, utimur eo: videtur autem mihi propter aliud diligendus. Quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur beata vita, cuius etiam spes hoc tempore consolatur. In homine autem spes ponenda non est, quia "maledictus est"qui hoc facit. Ergo si liquide advertas, nec seipso quisquam frui debet, quia non se debet diligere propter se, sed propter illud quo fruendum est".

Huic autem contrarium videtur quod Apostolus Ad philemonem loquens ait: "Ita, frater, ego te fruar in Domino".

Quod ita determinat Augustinus: "Si dixisset tantum te fruar, et non addidisset in Domino, videretur finem dilectionis ac spem constituisse in eo; sed quia illud addidit, in Dominose finem posuisse eodemque frui significavit". "Cum enim, utidem Augustinusait, homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris".

Sed cum Deus diligat nos, ut frequenter Scriptura dicit, quae eius dilectionem erga nos multum commendat, quaerit Augustinus, quomodo diligit an ut utens, an ut fruens, et procedit ita: "Si fruitur, eget bono nostro, quod nemo sanus dixerit", ait enim Propheta "Bonorum meorum non indiges". "Omne enim bonum nostrum vel ipse est, vel ab ipso est": "non ergo fruitur nobis, sed utitur. Si enim nec fruitur nobis nec utitur, non invenio, quomodo diligat nos.Neque tamen sic utitur nobis, ut nos aliis rebus. Nos enim res, quibus utimur, ad id referimus, ut Dei bonitate perfruamur: Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert: ille enim miseretur nostri propter suam bonitatem, nos autem nobis invicem propter illius bonitatem; ille nostri miseretur, ut se perfruamur, nos vero nostri invicem miseremur, ut illo perfruamur. Cum enim nos alicuius miseremur et alicui consulimus, ad eius quidem facimus utilitatem eamque intuemur, sed et nostra fit consequens, cum misericordiam, quam aliis impedimus, non relinquit Deus sine mercede. Haec autem merces summa est, ut ipso perfruamur".

Item: "Quia bonus est, sumus, et inquantum sumus, boni sumus. Porro quia etiam iustus est, non impune mali sumus, et in quantum mali sumus, in tantum etiam minus sumus." Augustinus, De Doctrina Christiana I, 32, 35 "Ille igitur usus, quo nobis utitur Deus, non ad eius, sed ad nostram utilitatem refertur, ad eius vero tantummodo bonitatem."

Hic considerandum est, utrum virtutibus sit utendum, an fruendum.

Quibusdam videtur, quod eis sit utendum et non fruendum, et hoc confirmant auctoritate Augustini, qui, ut praetaxatum est, dicit, non esse fruendum nisi Trinitate, id est, summo et incommutabili bono.

Item dicunt, ideo non esse fruendum eis, quia propter se amandae non sunt, sed propter aeternam beatitudinem. Illud autem, quo fruendum est, propter se amandum est.

Sed quod virtutes propter se amandae non sint, immo propter solam beatitudinem, probant auctoritate Augustini, qui in libro XIII De Trinitate contra quosdam ait: "Forte virtutes, quas propter solam beatitudinem amamus, sic persuadere nobis audent, ut ipsam beatitudinem non amemus; quod si faciunt, etiam ipsas utique amare desistimus, quando illam, propter quam solam istas amavimus, non amamus." Ecce his verbis videtur Augustinus ostendere, quod virtutes non propter se, sed propter solam beatitudinem amandae sint. Quod si ita est, ergo eis fruendum non est.

Aliis vero contra videtur, scilicet quod eis fruendum sit, quia propter se petendae et amandae sunt. Et hoc confirmant auctoritate Ambrosii, qui ait super illum locum Epistolae ad Galatas: "Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia" etc.: "Haec non nominat opera, sed fructus, quia propter se petenda sunt." Si vero propter se petenda sunt, ergo propter se amanda.

Nos vero harum quae videntur auctoritatum repugnantiam de medio eximere cupientes, dicimus, quod virtutes propter se petendae et amandae sunt, et tamen propter solam beatitudinem. Propter se quidem amandae sunt, quia delectant sui possessores sincera et sancta delectatione et in eis pariunt gaudium spirituale. Verumtamen non est hic consistendum, sed ultra gradiendum. Non hic haereat dilectionis gressus, neque hic sit dilectionis terminus, sed referatur hoc ad illud summum bonum, cui soli omnino inhaerendum est, quia illud propter se tantum amandum est, et ultra illud nihil quaerendum est; illud est enim supremus finis.

Ideo Augustinus dicit, quo eas diligimus propter solam beatitudinem, non quin eas propter se diligamus, sed quia id ipsum, quod eas diligimus, referimus ad illud summum bonum, cui soli inhaerendum est, et in eo permanendum finique laetitiae ponendus; quare virtutibus non est fruendum.

Sed dicet aliquis: "Frui est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam", ut praedictum est; si ergo virtutes propter se amandae sunt, et eis fruendum est.

Ad quod dicimus: In illa descriptione, ubi dicitur propter se ipsam, intelligendum est tantummodo, ut scilicet ametur propter se ipsam tantum, ut non referatur ad aliud, sed ibi ponatur finis, ut supra ostendit Augustinus dicens: "Si inhaeseris atque permanseris, finem ponens laetitiae, tunc vere et proprie frui dicendus es. Quod non est faciendum nisi in illa Trinitate, id est summo et incommutabili bono." Utendum est ergo virtutibus et per eas fruendum summo bono; ita et de voluntate bona dicimus.

Unde Augustinus in libro X De Trinitate ait: "Voluntas est per quam fruimur;" ita et per virtutes fruimur, non eis, nisi forte aliqua virtus sit Deus, ut caritas, de qua post tractabitur.

"Omnium igitur, quae dicta sunt, ex quo de rebus specialiter tractavimus, haec summa est:" quo aliae sunt, quibus fruendum, aliae, quibus utendum, aliae, quae fruuntur et utuntur; et inter eas, quibus utendum est, etiam quaedam sunt, per quas fruimur, ut virtutes et potentiae animi, quae sunt naturalia bona. De quibus omnibus, antequam tractemus de signis, agendum est, ac primum de rebus, quibus fruendum est, scilicet de sancta atque individua Trinitate.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3