Capitulum 2
Capitulum 2
Post haec quaeritur, utrum, sicut dicitur: Solus Pater est Pater, vel solus Filius est Filius, ita possit dici: Solus Pater est Deus, vel solus Filius est Deus, ita et de Spiritu sancto; aut, Pater est solus Deus, Filius est solus Deus.
Ad quod dicimus, quia Pater et Filius et Spiritus sanctus dicitur et est unus Deus, et haec Trinitas simul proprie dicitur esse solus Deus, sicut solus sapiens, solus potens. Sed non videtur debere dici a nobis, verbis nostris utentibus, nisi ubi sermo auctoritatis occurrit: Solus Pater est Deus, vel Pater est solus Deus; ita de Filio et Spiritu sancto dicimus.
Unde Augustinus in VI libro De Trinitate ait: "Quoniam ostendimus, quomodo possit dici solus Pater vel solus Filius, consideranda est illa sententia, qua dicitur, non esse solum Patrem Deum verum solum, sed Patrem et Filium et Spiritum sanctum". Ecce habes, quia non solus Pater dicendus est esse solus verus Deus.
Item in eodem: "Si quis interroget, Pater solus utrum sit Deus; quomodo respondebimus non esse, nisi forte ita dicamus, esse quidem Patrem Deum, sed non eum esse solum Deum? Esse autem solum Deum dicamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum." Ecce et hic habes, quia Pater non debet dici solus Deus; atque hic solum in parte subiecti tantum accipere quidam volunt, in parte vero praedicati si sit, concedunt, quod Pater est solus Deus.
Sed ex verbis Augustini videtur ostendi, quod proprie solus Deus dici debeat tota Trinitas. Et haec Trinitas, ut ait Augustinus Contra Maximinum, intelligitur, cum Apostolus dicit: "Beatus et solus potens;" et ibi: "Soli sapienti Deo;" et ibi: "Invisibili soli Deo." Non enim haec de solo Patre accipienda sunt, ut contendebat Maximinus et alii haeretici, sed de Trinitate; sicut et illud: "Solus habet immortalitatem," quia secundum rectam fidem ipsa Trinitas est unus solus Deus, beatus, potens, sapiens, invisibilis.
On this page