Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Sciendum est igitur, quod illa quae proprie ad singulas pertinent personas relative ad invicem dicuntur, sicut Pater et Filius, et utriusque Donum, Spiritus sanctus; ea vero, quae unitatem essentiae significant, ad se dicuntur. Et quae ad se dicuntur, substantialiter utique dicuntur et de omnibus communiter et de singulis singillatim dicuntur personis, et singulariter, non pluraliter accipiuntur in summa, ut: Deus, bonus, potens, magnus et huiusmodi; quae autem relative dicuntur, substantialiter non dicuntur.

Unde Augustinus in V libro De Trinitate ita ait: "Quidquid ad se dicitur, praestantissima illa et divina sublimitas substantialiter dicitur; quod autem ad aliquid dicitur, non substantialiter, se relative dicitur. Tantaque vis est eiusdem substantiae in Patreet Filio et Spiritu sancto, ut quidquid de singulis ad se ipso dicitur, non pluraliter in summa, sed singulariter accipiatur. Dicimus enim: Pater est Deus, Filius est Deus, et Spiritus sanctus est Deus, quod secundum substantiam dici nemo dubitat; non tamen dicimus, hanc Trinitatem esse tres deos, sed unum Deum. Ita dicitur Pater magnus, Filius magnus, et Spiritus sanctus magnus; non tamen tres magni, sed unus magnus." "Ita et omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus; non tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens." "Quidquid ergo ad se ipsum dicitur Deus, et de singulis personis similiter dicitur, et simul de ipsa Trinitate, non pluraliter, sed singulariter dicitur. Et quoniam non est aliud Deo esse, et aliud magnum esse, sed hoc idem est illi esse, quod est magnum esse, propterea, sicut non dicimus tres essentias, sic non dicimus tres magnitudines, sed unam essentiam et unam magnitudinem."

"Deus enim non est magnus ea magnitudine, quae non est quod ipse, ut quasi particeps eius sit; alioquin maior esset illa magnitudo quam Deus; Deo autem non est aliquid maius; ea igitur magnitudine magnus est, qua ipsa est. Ideoque nec tres magnitudines dicimus, sed unam magnitudinem, nec tres magnos, sed unum magnum, quia non participatione magnitudinis Deus magnus est. sed se ipso magno magnus est, quia ipse est sua magnitudo. Ita et de bonitate et aeternitate et omnipotentia Dei dicendum est et de omnibus omnino, quae de Deo possunt pronuntiari substantialiter, quibus ad se ipsum dicitur, non translative ac per similitudinem, sed proprie, si tamen de illo proprie aliquid ore hominis dici potest."

Ecce aperte docuit, quod nomina unitatem divinae maiestatis significantia et ad se dicuntur de Deo, id est sine relatione, et de omnibus personis communiter et de singulis divisim dicuntur, nec pluraliter, sed singulariter in summa accipiuntur, illa vero nomina, quae proprie ad singulas pertinent personas, relative, non substantialiter dicuntur. "Quod enim proprie singula in Trinitate persona dicitur, ut ait Augustinus in eodem,nullo modo ad se ipsam, sed ad aliam invicem vel ad creaturam dicitur; et ideo relative, non substantialiter dici manifestum est."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4