Capitulum 1
Capitulum 1
Praedictis adiiciendum est, quod, cum omnia nomina, quae secundum substantiam de Deo dicuntur, singulariter et non pluraliter de omnibus in summa dicantur personis, ut supra ostensum est, est tamen unum nomen, scilicet persona, quod secundum substantiam dicitur de singulis personis et pluraliter, non singulariter in summa accipitur. Dicimus enim: Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, et hoc secundum substantiam dicitur. Nec tamen dicitur: Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt una persona, sed tres personae. Hoc ergo nomen excipitur a praedicta regula nominum, quae secundum substantiam de Deo dicuntur, quia cum hoc ad se dicatur et secundum substantiam, pluraliter tamen, non singulariter in summa accipitur.
Quod autem persona secundum substantiam dicatur, Augustinus ostendit in libro VII De Trinitate dicens: "Non est aliud Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem".
Item: "In hac Trinitate cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris. Quocirca ut substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est, sed quo est; ita et persona Patris non aliud quam ipse Pater est; ad se quippe dicitur persona, non ad Filium vel Spiritum sanctum, sicut ad se dicitur Deus et magnus et bonus et iustus et huiusmodi. Et quemadmodum hoc illi est esse, quod Deum esse, quod magnum esse, quod bonum esse, ita hoc est illi esse, quod personam esse."
Ecce expresse habes, quod persona secundum substantiam dicitur, ut cum dicitur: Pater est persona, hic sit sensus: Pater est essentia divina; similiter, cum dicitur: Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, id est essentia divina.
Ideo oritur hic quaestio difficilis quidem, sed non inutilis, qua quaeritur, cur non dicantur hi tres una persona, sicut una essentia et unus Deus.
Quam quaestionem Augustinum diligenter tractat atque congrue explicat in VII libro De Trinitate ita dicens: "Cur non haec tria simul unam personam dicimus, sicut unam essentiam et unum Deum, sed dicimus tres personas, cum tres deos aut tres essentias non dicamus? Quia volumus vel unum aliquod vocabulum servare huic significationi, qua intelligitur Trinitas, ne omnino taceremus interrogati, quid tres essent, cum tres esse fateamur" "Cum ergo quaeritur, quid tres, ut ait Augustinus in libro V De Trinitate, magna prorsus inopia humanum laborat eloquium. Dictum est tamen tres personae, non ut illud diceretur, sed ne taceretur." Non enim rei ineffabilis eminentia hoc vocabulo explicari valet.
On this page