Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Qua necessitate non solum Latinus sermo, sed etiam Graecus eadem pene super hac re laborans nominum penuria coarctatur.

Unde Augustinus, quid a Graecis vel a Latinis necessitate de ineffabili Trinitate dictum sit aperiens, in VII libro De Trinitate ait: "Loquendi causa de ineffabilibus, ut fari aliquo modo possemus, dictum est a Graecis una essentia, tres substantiae, (id est una usia, tres hypostases; aliter enim Graeci accipiunt substantiam,quam Latini). A Latinis autem dictum est una essentia vel substantia, tres personae, quia non aliter in sermone nostro, id est Latino, essentia quam substantia solet intelligi. Et ut intelligatur saltem in aenigmate, placuit ita dici, ut cum quaereretur, quod tria sint, aliquid diceretur, quae tria esse fides vera pronuntiat, cum et Patrem non dicit esse Filium, et Spiritum sanctum, scilicet Donum Dei, nec Patrem dicit esse, nec Filium. Cum ergo quaeritur, quod tria vel quid tres, conferimus nos ad inveniendum aliquod nomen, quo complectamur haec tria. Neque occurrit animo, quia supereminentia divinitatis usitati eloquii facultatem excedit. Verius enim cogitatur Deus quam dicitur, et verius est quam cogitatur." "Pater ergo et Filius et Spiritus sanctus, quoniam tres sunt, quid tres sint quaeramus, quid commune habeant. Non enim possunt dici tres patres, quoniam tantum Pater ibi Pater est; nec tres filii, cum nec Pater ibi sit Filius, nec Spiritus sanctus; nec tres spiritus sancti, quia Spiritus sanctus propria significatione, qua etiam Donum Dei dicitur, nec Pater est, nec Filius. Quid igitur tres? Si tres personae esse dicuntur, commune est eis id quod persona est." "Certe enim quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona, ideo dicuntur tres personae." "Propterea ergo dicimus tres personas, quia commune est eis id quod persona est."

Ex praedictis aperte intelligi potest, qua necessitate dictum sit a Latinis tres personae, cum persona secundum substantiam dicatur. Unde et tribus commune est id quod persona est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2