Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Sed quaeritur hic, cum dicamus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse tres personas, quia commune est eis quod persona est, id est, quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona, cur non dicamus similiter tres deos, cum et Pater sit Deus, et Filius sit Deus, et Spiritus sanctus sit Deus?

Quia scilicet illud Scriptura contradicit; hoc autem, etsi non dicit, non tamen contradicit.

Unde Augustinus movens hanc quaestionem atque definiens in libro VII De Trinitate ita ait: "Si ideo dicimus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse tres personas, quia commune est eis id quod persona est, cur non etiam tres deos dicimus? Certe, ut praedictum est, quia Pater, ideo tres personae dicuntur. Quia ergo Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, cur non dicuntur tres dii?"

Ecce proposuit quaestionem; attende quid respondeat subdens: "An ideo non dicuntur tres dii, quia Scriptura non dicit tres deos? Sed nec tres personas alicubi Scripturae textus commemorat. An ideo licuit loquendi et disputandi necessitate tres personas dicere, non quia Scriptura dicit, sed quia Scriptura non contradicit? Si autem diceremus tres deos, contradiceret Scriptura dicens: "Audi Israel, Deus tuus, Deus unus est.""

Ecce absolutio quaestionis, quare potius dicamus tres personas quam tres deos, quia scilicet illud non contradicit Scriptura.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3