Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Verum et hic alia emergit quaestio, quam Augustinus consequenter annectit dicens: "Cur, inquit, et tres essentias non licet dicere, quod similiter Scriptura sicut non dicit, ita non contradicit? At si dicis, quod propter unitatem Trinitatis non dicuntur tres essentiae, sed una essentia; quaero, cur non propter eandem unitatem Trinitatis dicantur una persona, et non tres personae. Ut enim est illis commune nomen essentiae, ita ut singulus quisque dicatur essentia, sic illis commune est personae vocabulum." "Quid igitur restat, nisi ut fateamur, loquendi necessitate a Graeciset Latinis parta haec vocabula adversus insidias vel errores haereticorum? Cumque conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum sensus, quod in secretario mentis de Deo tenet sive per piam fidem sive per qualemcumque intelligentiam, timuit dicere tres essentias, ne intelligeretur in illa summa aequalitate ulla diversitas. Rursus non poterat dicere, non esse tria quaedam; quod quia dixit Sabellius, in haeresim lapsus est. Quaesivit ergo, quid tria diceret, et dixit tres personas sive tres substantias secundum Graecos."

"Quod enim de personis secundum nostram, hoc de substantiis secundum Graecorum consuetudinem oportet intelligi. Sic enim dicunt illi tres substantias, unam essentiam, id est tres hypostases, unam usiam: quemadmodum non dicimus tres personas, unam essentiam vel substantiam;" "quamquam et illi, si vellent, sicut dicunt tres substantias, tres hypostases, possent dicere tres personas, tria prosopa. Illud autem maluerunt dicere, quia fortasse secundum linguae suae consuetudinem aptius dicitur."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4