Capitulum 5
Capitulum 5
Iam sufficienter, ut puto, ostensum est, qua necessitate dicamus tres personas, et quare non similiter tres deos vel essentias, quia scilicet in altero obviat Scriptura, in altero diversitatis intelligentia; quia ibi nulla penitus et diversitas, sicut nec singularitas vel solitudo, sed unitas et trinitas.
Unde Augustinus in libro VII De Trinitate ait: "Humana inopia quaerens, quid diceret tria, dixit tres personas vel substantias, quibus nominibus non diversitatem voluit intelligi, sed singularitatem noluit, ut non solum ibi unitas intelligatur ex eo, quod dicitur una essentia, sed trinitas ex eo, quod dicuntur tres personae."
Hilarius quoque in libro VII De Trinitate ait: "Dominus dicit: "Qui me videt, videt et Patrem."Cum hoc dicitur, excluditur singularis atque unici, id est solitarii intelligentia. Nam nec solitarium sermo significat, et indifferentem tamen naturam professio docet. Visus est enim in Filio Pater per naturae unitam similitudinem. Unum sunt enim natus est generans, unum sunt neque unus. Non itaque solitarius Filius est, nec singularis, nec dispar."
Item in eodem: "Sicut in Patre et Filio credere duos deos impium est, ita Patrem et Filium singularem Deum praedicare sacrilegum est. Nihil in his novum, nihil diversum, nihil alienum, nihil separabile est."
De hoc etiam Augustinus in libro Quaestionum veteris ac novae Legis ait: "Unus est Deus, sed non singularis."
Item in libro De Trinitate Ambrosius ait: "Quod unius est substantiae separari non potest, etsi non sit singularitatis, sed unitatis." "Deus unus cum dicitur, nequaquam Deitatis trinitatem excludit, et ideo non quod singularitatis, sed quod unitatis est praedicatur."
Ecce ex praedictis ostenditur, quod nec singularis nec diversus nec unicus vel solitarius confitendus est Deus, quia singularitas vel solitudo personarum pluralitatem excludit, et diversitas unitatem essentiae tollit. Diversitas inducit separationem Divinitatis, singularitas adimit distinctionem Trinitatis.
Ideo Ambrosius in II libro De Trinitate ait: "Non est diversa nec singularis aequalitas;" "nec iuxta Sabellianos PatremFiliumque confundens, nec iuxta Arianos Patrem Filiumque secernens. Pater enim et Filius distinctionem habent, separationem vero non habent."
On this page