Et sicut in Trinitate non est diversitas, ita nec multiplicitas,
et ideo non est dicendus Deus multiplex, sed trinus et simplex.
Unde Ambrosius in I libro De Trinitate ait: "Est in
Patre et Filio non discrepans, sed una divnitas, nec confusum quod
unum est, nec multiplex esse potest quod indifferens est." Multiplex itaque Deus non est.