Capitulum 1
Capitulum 1
Hic diligenter inquiri oportet, cum in Trinitate non sit diversitas vel singularitas, nec multiplicitas vel solitudo, quid significetur his nominibus, scilicet unus vel una, duo vel duae, tres vel tria, plures vel pluralitas, distinctae vel distinctio, cum dicitur: Unus Deus, duae personae vel tres personae, plures personae, distinctae sunt personae; vel cum dicitur: Distinctio personarum, pluralitas personarum, trinitas personarum et huiusmodi. Videmur enim haec dicentes numerorum quantitates et rerum multitudinem vel multiplicitatem in Deo ponere. Quid ergo ista ibi significent, ipso de quo loquimur aperiente, insinuare curemus.
Si diligenter praemissis auctoritatum verbis intendimus, ut dictorum intelligentiam capiamus, magis videtur horum verborum usus introductus ratione removendi atque excludendi a simplicitate deitatis quae ibi non sunt, quam ponendi aliqua.
Cum enim dicitur: Unus Deus, multitudo deorum excluditur, nec numeri quantitas in divinitate ponitur, tanquam diceretur: Deus est, nec multi sunt vel plures dii.
Unde Ambrosius in I libro De Trinitate "Cum unum dicimus Deum, unitas excludit numerum deorum, nec quantitatem in Deo ponit, quia nec numerus nec quantitas ibi est."
Similiter, cum dicitur: Unus est Pater, vel unus est Filius, et huiusmodi, ratio dicti haec est, quod non sunt multi patres vel multi filii, ita et de similibus.
Item, cum dicimus plures esse personas, singularitatem atque solitudinem excludimus, non diversitatem vel multiplicitatem ibi ponimus, quasi diceretur:; Sine solitudine ac singularitate personas confitemur.
Unde Hilarius in IV libro De Trinitate sic ait: "Dixit Deus: "Faciamus hominum ad imaginem et similitudinem nostram."Quaero nunc, ad solum Deum sibi locutum existimes, an hunc sermonem eius intelligas ad alterum extitisse? Si solum fuisse dicis, ipsius voce argueris dicentis: Faciamuset nostram. Sustulit enim singularitatis ac solitudinis intelligentiam professio consortii, quia aliquod consortium esse non potest ipsi solitario, neque solitudo solitarii recipit faciamus, nec alieno a se diceret nostram."
Attende, lector, his verbis et vide, quia nomine cosortii pluralitatem significavit; professio ergo consortii est professio pluralitatis, quam professus est, dicens faciamus et nostram. Pluraliter enim utrumque dicitur; sed hac professione pluralitatis non diversitatem vel multitudinem posuit, sed solitudinem et singularitatem negavit. Sic ergo, cum dicimus plures personas, vel pluralitatem personarum, singularitatis et solitudinis intelligentiam excludimus.
Ita etiam, cum dicimus tres personas, nomine ternarii non quantitatem numeri in Deo ponimus vel aliquam diversitatem, sed intelligentiam non ad alium nisi ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum dirigendam significamus, ut sit haec dicti intelligentia: Tres personae sunt, vel tres sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, id est, nec tantum Pater nec tantum Filius nec tantum Pater et Filius in deitate sunt, sed etiam Spiritus sanctus, et non alius ab his. Similiter, non tantum est ibi haec persona vel illa, vel haec et illa, sed haec et illa et illa, et non alia. Et hoc ita fore intelligendum Augustinus satis ostendit, ubi dicit, quod illo nomine non diversitatem intelligi voluit, sed singularitatem noluit.
Similiter, cum dicimus: Duo sunt Pater et Filius, non dualitatis quantitatem ibi ponimus, sed hoc significamus, quod non est tantum Pater nec tantum Filius, sed Pater et Filius, et hic non est ille; et ita de aliis huiusmodi. Ita etiam cum dicimus: Pater et Filius sunt duae personae, hoc significamus, quod non tantum Pater est persona, nec tantum Filius est persona, sed Pater est persona, et Filius est persona, et haec non est illa.
Cum autem dicimus: Distinctae sunt personae, vel distinctio est in personis, confusionem atque permixtionem excludimus, et hanc non esse illam significamus. Cumque addimus: Distinctae sunt personae proprietatibus sive differentes proprietatibus, aliam esse hanc personam et aliam illam suis proprietatibus significamus. Et cum dicimus, aliam et aliam, non diversitatem vel alienationem ibi ponimus, sed confusionem Sabellianam excludimus.
Ita etiam, cum dicuntur discretae personae, vel cum dicitur discretio esse in personis, eandem intelligentiam facimus. Eo enim modo ibi accipitur distinctio, quo discretio. Et congrue dicitur ibi esse discretio vel distinctio, non diversitas vel divisio sive separatio.
Unde Ambrosius in I libro De Trinitate: "Non est ipse Pater, qui Filius, sed inter Patrem et Filium expressa distinctio est."
Cum vero dicitur Trinitas, id significari videtur, quod significatur, cum dicitur tres personae, ut, sicut non potest dici: Pater est tres personae, vel Filius est tres personae, ita non debeat dici: Pater est Trinitas, vel Filius est Trinitas.
Hic non est praetermittendum, quod, cum supra dictum sit, Deum nec singularem nec multiplicem esse confitendum, idque Sanctorum auctoritatibus sit confirmatum, in contrarium videtur sentire Isidorus dicens: "Distinguendum est inter trinitatem et unitatem. Est enim unitas simplex et singularis, trinitas vero multiplex et numerabilis; quia est trinitas trium unitas." Ecce unitatem dicit esse singularem, et trinitatem multiplicem et numerabilem.
On this page