Capitulum 1
Capitulum 1
Praeterea considerandum est, cum hoc nomen persona, ut praedictum est, secundum substantiam dicatur, quae sit intelligentia dicti, cum pluraliter profertur: Tres personae, vel duae personae, et cum dicitur: Alia est persona Patris, alia persona Filii, alia persona Spiritus sancti.
Si enim in his locutionibus personae vocabulum essentiae intelligentiam facit, plures essentias confiteri videmur, et ita plures deos. Si vero essentiae significationem ibi non tenet, alia ratio est huius nominis cum dicitur: Pater est persona, Filius et persona; et alia, cum dicitur: Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae; et cum dicitur: Alia est persona Patris, alia Filii, et huiusmodi.
"Persona enim, ut supra ait Augustinus,ad se dicitur, et idem est Deo esse personam quod esse, sicut idem est ei esse quod Deum esse"
Unde manifeste colligitur, quod essentiam divinam praedicamus, dicentes: Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, id est essentia; et omnino unum et idem significatur nomine personae, id est essentia divina, cum dicitur: Pater est persona, et Filius est persona, quod significatur nomine Dei cum dicitur: Pater est Deus, Filius est Deus. Ita etiam idem significatur, cum dicitur: Deus est Deus, et Deus est persona; utroque enim nomine essentia divina intelligitur, quia utrumque secundum substantiam dicitur.
Cum vero dicitur: Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae, quid nomine personae significamus? An essentiam? Hoc enim videtur, si supra posita verba Augustini diligenter scrutemur.
Supra enim dixit, quod "ideo tres personas dicimus, quia id quod persona est, commune est tribus." Et item, "quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona, ideo tres personae dicuntur." Videtur ergo, eandem tenere significationem hoc nomen persona, cum dicitur: tres personae, quam habet cum dicitur: Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona; quia ut ostendit Augustinus, hoc dicitur - id est tres personae - propter illud, id est, quia id quod persona est, commune est eis. Id ergo quod commune est eis, id est Patri et Filio et Spiritui sancto, videtur significari nomine personae, cum dicitur: tres personae.
Aliter etiam potest ostendi, quod ibi nomine personae significetur essentia, cum dicitur: tres personae.
Ut enim supra dixit Augustinus, ea necessitate diximus tres personas, ut responderemus quaerentibus, quid tres, vel quid tria. Cum ergo quaeritur, quid tres vel quid tria, convenienter respondetur, cum dicitur: personae tres. At cum quaeritur, quid tres, vel quid tria, per quid de essentia quaeritur. Non enim invenitur, quid illi tres sint, nisi essentia. Si ergo quaestioni recte respondemus, oportet ut respondendo essentiam significemus; alioquin non ostendimus, quid tres sint. Si vero respondentes essentiam significamus, ipsam essentiam personae nomine intelligimus, cum dicitur; tres personae.
Quibusdam videtur, quod nomine personae significetur essentia, cum dicitur: tres personae, propterea quia Augustinus dicit, ideo dici tres personas, quia commune est eis id quod est persona, ut sit talis intelligentia: Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae, id est, sunt tres id habentes commune, quod est persona, id est, tres sunt, quorum quisque est persona, id est essentia. Sed quomodo iuxta hanc intelligentiam dicetur: Alia est persona Patris, alia Filii? Et hoc etiam ita volunt intelligere, scilicet alius est Pater, et alius Filius, id tamen commune habentes quod est persona.
Et hoc confirmant auctoritate Augustini, qui in VII libro De Trinitate ait: "Tres personas eiusdem essentiae, vel tres personas unam essentiam dicimus. Tres autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona."
Hac auctoritate et praemissis conantur asserere, in praedictis locutionibus nomen personae essentiam significare.
Sed quid respondebunt ad id quod ipse Augustinus in libro De fide ad Petrum dicit, "scilicet, quod alius est Paterin persona sive personaliter, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus sanctus?" Quomodo enim alius personaliter Pater, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus sanctus, si in esse personam omnino conveniunt, id est, si persona essentiae tantum intelligentiam facit? Ideo nobis videtur aliter hoc posse dici congruentius iuxta catholicorum doctorum auctoritates.
On this page