Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Sciendum est igitur, quod hoc nomen persona multiplicem non unam tantum intelligentiam facit. Et ut Hilarius ait in libro De Trinitate: "Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed est rei sermo subiectus."

Discernentes ergo dicendi causas huius nominis, scilicet persona, significationem distinguimus dicentes, quod hoc nomen, scilicet persona, proprie secundum substantiam dicitur et essentiam significat, sicut supra ostendit Augustinus, cum dicitur: Deus est persona, Pater est persona.

Quadam tamen necessitate, ut supra dixit Augustinus, translatum est hoc nomen, ut pluraliter diceretur tres personae, cum quaereretur, quid tres, vel quid tria; ubi non significat essentiam, id est naturam divinam quae est tribus communis, sed subsistentias vel hypostases secundum Graecos. Graeci quippe, ut supra dixit Augustinus, aliter accipiunt substantiam, id est hypostasim, aliter nos. Nos enim substantiam dicimus essentiam sive naturam. Personas autem dicimus, sicut illi dicunt, substantias, id est hypostases. Si ergo nos ita accipimus personas, ut illi accipiunt substantias vel hypostases; at illi aliter accipiunt hypostases, quam nos substantiam; aliter ergo nos accipimus personas quam substantiam. Cum ergo dicimus tres personas, non ibi personae nomine essentiam significamus. Quid ergo dicimus? Dicimus, quia tres personae sunt, id est tres subsistentiae, scilicet tres entes; pro quo Graeci dicunt tres hypostases.

Et hic sensus adiuvatur ex verbis Augustini praemissis, si interius intelligantur. Quia enim Pater est persona, id est essentia, et Filius persona, et Spiritus sanctus persona, ideo dicuntur tres personae, id est tres subsistentiae, tres entes. Non enim possent dici tres subsistentiae vel entes, nisi singulus eorum esset persona, id est essentia. Quia ergo eis commune est id quod est persona, id est essentia, ideo recte dicuntur tres personae, id est subsistentiae vel subsistentes, ut, sicut essentia, quae est eis communis, vere ac proprie est, ita illi tres vere ac proprie subsistentiae vel entes intelligantur. Ideoque Augustinus, causas dictorum discernens, dicit, tres personas esse unam essentiam vel eiusdem essentiae, non ex eadem essentia, ne aliud intelligatur ibi esse persona, aliud essentia. Tres enim personae, id est subsistentiae, una sunt essentia et unius essentiae, non autem sunt una persona vel unius personae, licet persona secundum substantiam aliquando dicatur: nam si hoc diceretur, confusio fieret in personis.

Ad hoc autem, quod illi dicunt: Cum quaeritur, quid tres, vel quid tria, de essentia quaeritur, quia non invenitur, quid illi tres sint nisi essentia - per hoc volentes nos inducere, ut nomine personae essentiam intelligamus, cum respondemus: tres personas - ita dicimus: Indubitabiliter verum est, quia non invenitur unum aliquid, quod illi tres sint nisi essentia; unum enim sunt illi tres, id est essentia divina. Unde Veritas ait: "Ego et Pater unum sumus." Verumtamen, cum quaeritur, quid tres, vel quid tria, non de essentia quaeritur, nec ibi quid ad essentiam refertur; sed cum fides catholica tres ese profiteretur, sicut Ioannes in Epistola canonica ait: "Tres sunt, qui testimonium perhibent in caelo," quaerebatur, quid illi tres essent, id est, an essent tres res, et quae tres res, et quo nomine illae tres res significarentur. Et ideo loquendi necessitate inventum est ad respondendum hoc nomen persona, et dictum est: tres personae.

Non autem te moveat, quod diximus tres res: non enim hoc dicentes diversarum rerum numerum ponimus in Trinitate, sed ita tres res dicimus, ut eandem esse unam quandam summam rem confiteamur.

Unde Augustinus in I libro De doctrina christiana sic ait: "Res quibus fruendum est, nos beatos faciunt". "Res igitur, quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus. Eademque Trinitas una quaedam summa res est communisque fruentibus ea, si tamen res, et non rerum omnium causa sit, si tamen et causa. Non enim facile potest inveniri nomen, quod tantae excellentiae conveniat, nisi quod melius dicitur: Trinitas haec unus Deus." Sicut ergo tres res dicuntur, et hae sunt una res, ita tres subsistentiae dicuntur, et hae sunt una substantia.

Ecce ostensum est, quae sit intelligentia huius nominis persona, cum dicimus: tres personas.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2