Capitulum 3
Capitulum 3
Nunc inspiciamus, utrum secundum eandem rationem et causam dicatur: Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti.
Quod utique sane intelligi potest, ut sit sensus talis: Alia est subsistentia vel hypostasis Patris, alia subsistentia Filii, alia subsistentia Spiritus sancti; et alia subsistentia Pater, alia Filius, alia Spiritus sanctus.
Deinde quaeritur, utrum secundum eandem rationem accipiatur, cum dicitur: Alius est Pater in persona, alius Filius in persona, alius Spiritus sanctus in persona; sive alius personaliter Pater, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus sanctus.
Ad quod dicimus, quia etsi posset eodem modo accipi, congruentius tamen ex ratione dicti alia variatur intelligentia, ut hic personae nomine proprietas personae intelligatur, ut sit sensus talis: Alius est in persona vel personaliter Pater, id est, proprietate sua Pater alius est quam Filius, et Filius sua proprietate alius quam Pater; paternali enim proprietate distinguitur hypostasis Patris ab hypostasi Filii, et hypostasis Filii filiali proprietate discernitur a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque distinguitur processibili proprietate.
Hoc etiam modo sane potest accipi persona in praemissis locutionibus, cum dicitur: Alia est persona Patris, alia Filii, id est, alia est proprietas qua Pater est Pater, alia qua Filius est Filius, alia qua Spiritus sanctus est Spiritus sanctus.
Ita etiam nomine personae quidam proprietates intelligere volunt, cum dicuntur tres personae; sed melius est, ut subsistentias vel hypostases intelligamus cum dicimus tres personas.
Ex praedictis colligitur, quod nomen personae in Trinitate triplicem tenet rationem. Est enim ubi facit intelligentiam essentiae, et est ubi facit intelligentiam hypostasis, et est ubi facit intelligentiam proprietatis.
Quod autem secundum substantiam dicatur, et essentiam aliquando significet, supra ex dictis Augustini aperte ostendimus.
Quod vero pro hypostasi atque proprietate accipiatur, ex auctoritatibus Sanctorum ostendi oportet, ne coniecturis nostris aliquid ausi dicere videamur.
De hoc Hieronymus in Expositione fidei catholicae ad Alipium et Augustinum episcopos ita ait: "Non est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihil quod inferius superiusve dici possit, sed tota deitas sui perfectione aequalis est, ut exceptis vocabulis, quae proprietatem indicant personarum, quidquid de una dicitur persona, de tribus dignissime possit intelligi. Atque ut confutantes Arium, unam eandemque dicimus Trinitatis esse substantiam,et unum in tribus personis fatemur Deum; ita impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus; non ipsum sibi Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes, sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est personas, vel, ut Graeci exprimunt, hypostases, id est subsistentias, confitemur. Nec Pater Filii vel Spiritus sancti personam aliquando excludit; nec Filius vel Spiritus sanctus Patris nomen personamque recipit, sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus. Itaque substantia unum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur." Ecce hic aperte dicit Hieronymus, proprietates esse personas, et personas esse subsistentias. Unde manifestum sit quod diximus, scilicet personae nomine significari et hypostasim et proprietatem.
On this page