Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Nunc de proprietatibus personarum, quas frequenter in hoc tractatu commemoravimus, aliquid nos loqui oportet.

Sed primum audiamus, quid de hoc nomine, scilicet hypostasis, Hieronymus dicit. Ait enim, sub hoc nomine venenum latere. Sed hoc dicit, secundum quod haeretici eo utebantur, ut simplices seducerent, scilicet pro persona et pro essentia, ut, sive diceretur una tantum hypostasis sive tres, minus peritos ad inconveniens deducerent, cum non erat hoc nomen ita apud catholicos vulgatum, nec ita eius significatio determinata, ut modo. Et ideo Hieronymus dicit, hoc nomine non utendum fore sine distinctione vel expositione, tunc scilicet, quando cum haereticis contendebatur, ita scribens De fide catholica ad Damasum Papam: "Ab Arianorum praesule, hypostaseon novellum nomen a me, homine Romano, exigitur. Interrogamus, quid tres hypostases arbitrentur intelligi; tres personas subsistentes, aiunt. Respondemus, nos ita credere. Non sufficit eis sensus, ipsum nomen efflagitant, quia nescio quid veneni in syllabis latet. Clamamus: Si quis tres hypostases, id est, tres subsistentes personas non confitetur, anathema sit. Si quis autem, hypostasim usiam intelligens, non tribus personis unam hypostasim indicit, alienus a Christo est, qui scilicet, tres hypostases dicens, sub nomine pietatis tres naturas conatur asserere. Sufficiat nobis dicere unam substantiam et tres personas perfectas et aequales; tacemus tres hypostases, si placet. Non bonae suspicionis est, cum in eodem verbo sensus dissentiunt. Aut si rectum putatis, tres hypostases cum interpretationibus suis debere nos dicere, non negamus. Sed mihi credite, venenum sub melle latet; "transfigurat enim se angelus satanae in Angelum lucis."" His verbis non negat utendum esse nomine hypostasis, sed haereticos eo prave usos ostendit, contra quos cautela opus erat in distinctione significationis; alioquin sibi contradiceret, qui supra tres hypostases confitetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1