Capitulum 2
Capitulum 2
Iam de proprietatibus personarum videamus, quae etiam notiones sive relationes in Scriptura plerumque dicuntur in illa Trinitate sancta; quae ideo a nobis repetitur, ut nostro cordi tenacius infigatur.
Ait Augustinus in libro De fide ad Petrum: "Aliud est genuisse quam natum esse, aliudque procedere quam genuisse vel natum esse; unde manifestum est, quod alius est Pater, alius est Filius, alius est Spiritus sanctus." "Et est proprium solius Patris, non quia non est natus ipse, sed quod unum Filium genuit; propriumque solius Filii, non quia ipse non genuit, sed quia de Patris essentia natus; proprium vero Spiritus sancti est, non quia nec natus est ipse, nec genuit, sed quia solus de Patre Filioque procedit." Ecce breviter assignavit tres proprietates trium personarum, quarum una non est alia. Hoc enim significavit, cum dixit: Aliud est genuisse quam natum esse, aliudque procedere, id est, alia proprietas sive notio est generatio, et alia nativitas, alia processio, quae aliis nominibus dicuntur paternitas, filiatio. Has proprietates designant nomina illa personarum, scilicet Pater, Filius, Spiritus sanctus, quae relativa sunt, et ad se invicem dicuntur, quia notant relationes, quae non sunt Deo accidentales, sed in ipsis personis ab aeterno sunt immutabiliter, ut non modo appellationes sint relativae, sed etiam ipsae relationes sive notiones in rebus ipsis, scilicet in personis sint.
On this page