Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quocirca sciendum est, non omne quod de Deo dicitur, dici secundum substantiam; quia quaedam dicuntur secundum relationem, quae non est accidens, quia non est mutabilis.

Ut enim Augustinus in V libro De Trinitate docet: "Nihil in Deo secundum accidens dicitur, quia nihil ei accidit; nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur. In rebus creatis atque mutabilibus, quod non secundum substantiam dicitur,restat ut secundum accidens dicatur. In Deo autem nihil quidem secundum accidens dicitur, quia nihil in eo mutabile est aut amissibile; nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur. Dicitur enim ad aliquid, sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, quod non est accidens; quia et ille semper Pater, et ille semper Filius; et ita semper, quia semper natus est Filius, nec coepit unquam esse Filius. Quod si aliquando esse coepisset, aut aliquando desineret esse Filius, secundum accidens diceretur. Et quia Pater non dicitur Pater, nisi ex eo quod est ei Filius, et Filius non dicitur, nisi ex eo quod habet Patrem; non secundum substantiam haec dicuntur, sed ad invicem ista dicuntur; neque tamen secundum accidens, quia et quod dicitur Pater, et quod dicitur Filius aeternum atque incommutabile est eis."

Ecce ex his verbis aperte ostenditur, quaedam dici de Deo secundum substantiam, quaedam secundum relationem, nihil tamen secundum accidens. Ostenditur etiam proprietas Patris esse, quod habet Filium, et proprietas Filii, quod habet Patrem. Ideoque, cum dixit, aeternum et incommutabile esse, quod Pater dicitur, et quod Filius dicitur, ita intelligi voluit, id est: Proprietas, qua Pater est Pater, et proprietas, qua Filius est Filius, aeterna est et incommutabilis, quia et Pater semper Pater, et Filius semper Filius.

Unde Hilarius proprietates personarum assignans in libro XII De Trinitate ita ait: "Si semper Patri proprium est, quod semper est Pater, necesse est semper Filio proprium esse, quod semper est Filius. Ubi enim semper Pater est, semper et Filius est; ergo qui non semper Pater est, non semper genuit."

Item in eodem: "Nato Deo manifestum est proprium esse, quod Filius est."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3